라틴어 문장 검색

iniuriae illorum praecipites, lenta beneficia sunt.
(세네카, 행복론, Liber II 18:5)
Multi sunt, qui nec negare sciant, quod acceperunt, nec referre, qui nec tam boni sunt quam grati nec tam mali quam ingrati, segnes et tardi, lenta nomina, non mala.
(세네카, 행복론, Liber V 132:1)
Fidele consilium, adsidua conversatio, sermo comis et sine adulatione iucundus, aures, si deliberari velit, diligentes, tutae, si credere, convictus familiaritas.
(세네카, 행복론, Liber VI 139:4)
" Quaedam nomina bona lentus et sapiens creditor fecit, qui sustinuit ac mora fovit.
(세네카, 행복론, Liber VII 142:3)
Quid securus et in tanta temporum fuga lentus menses tibi et annos in longam seriem, utcumque aviditati tuae visum est, exporrigis ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 51:2)
Quemadmodum aut sermo aut lectio aut aliqua intentior cogitatio iter facientis decipit et pervenisse ante sentiunt quam adpropinquasse, sic hoc iter vitae adsiduum et citatissimum, quod vigilantes dormientesque eodem gradu facimus, occupatis non apparet nisi in fine.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 53:1)
Temperatus enim timor cohibet animos, adsiduus vero et acer et extrema admovens in audaciam iacentes excitat et omnia experiri suadet.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 76:4)
Nonne pessimus pater videbitur, qui adsiduis plagis liberos etiam ex levissimis causis compescet ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 100:1)
in hoc adsiduis bonitatis argumentis probavit non rem publicam suam esse, sed se rei publicae.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 119:2)
Adsiduum enim spectaculum alienae virtutis est ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 127:4)
Unum habet adsidua infelicitas bonum, quod quos semper vexat, novissime indurat.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 9:3)
I nunc et humanum animum ex isdem, quibus divina constant, seminibus compositum moleste ferre transitum ae migrationem puta, cum dei natura adsidua et citatissima commutatione vel delectet se vel conservet.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 34:4)
Adsiduus generis humani discursus est ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 40:2)
Omnis agedum mortalis circumspice, larga ubique flendi et adsidua materia est.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 22:2)
ne somnum quidem extendere in partem diei licet aut a tumultu rerum in otium ruris quieti confugere aut assidua laboriosi officii statione fatigatum corpus voluptaria peregrinatione recreare aut spectaculorum varietate animum detinere aut ex tuo arbitrio diem disponere.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 34:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION