라틴어 문장 검색

Poculo autem Herculem vectum ad Ἐρύθειαν, id est Hispaniae insulam, navigasse et Panyasis, egregius scriptor Graecorum, dicit et Pherecydes auctor est, quorum verba subdere supersedi, quia propiora sunt fabulae quam historiae.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 19:1)
In hoc loco Valerius Probus, vir perfectissimus, notat nescire se hanc historiam sive fabulam quo referat auctore.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 9:3)
Nam Nicander huius est auctor historiae, poeta quem Didymus, grammaticorum omnium quique sint quique fuerint instructissimus, fabulosum vocat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 10:2)
adeo se fabuloso usum fatetur auctore.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 10:5)
In talibus locis grammatici excusantes inperitiam suam inventiones has ingenio magis quam doctrinae Maronis adsignant, nec dicunt eum ab aliis mutuatum, ne nominare cogantur auctores.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 12:1)
Et, ut de alienigenis taceam, possem pluribus edocere quantum se mutuo conpilarint bibliothecae veteris auctores:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 3:1)
sed ea docebo a nostris auctoribus sumpta, qui priores haec ab Homero in carmina sua traxerant:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 1:2)
In versibus vel in locis quantum sibi Maro ex antiquitate quaesiverit, Furius ut memor et veteris et novae auctorum copiae disseruit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 1:2)
Sunt qui aestiment hoc verbum umbracula Virgilio auctore conpositum, cum Varro Rerum divinarum libro decimo dixerit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 8:2)
auctorum enim veterum audacium secutus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 17:2)
sic in ac­tionibus civilibus auctor laudari dicitur, quod est nominari:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 16:3)
sed quae scripta apud idoneos auctores legi proferre in medium non pigebit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 17:2)
Nec longe petendus adsertor est, cum Disarius adsit, qui quid conveniat corporibus humanis non minus callet quam ipsa natura fabricae huius auctor et nutrix.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 3:7)
In his, Disarius ait, huius rei auctor est nimia in homine vis caloris:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 5:1)
Ergo non solo rigore nivalis aqua perniciosa est, sed ob aliam causam, quam non pigebit aperire auctore Aristotele qui in physicis quaes­tionibus suis hanc posuit et in hunc sensum, ni fallor, absolvit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 25:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION