라틴어 문장 검색

utinam suorum facinorum poenas luat orbis tyrannus, quem premit turpi iugo morumque vitiis nomen Augustum inquinat!
(세네카, 옥타비아 4:16)
soror Augusti sociata toris cur a patria pellitur aula?
(세네카, 옥타비아 5:11)
multos mergunt fata profundo, scindit vestes Augusta suas laceratque comas rigat et maestis fletibus ora.
(세네카, 옥타비아 5:24)
saevit in nomen ferus matris tyrannus, obrui meritum cupit, simulacra, titulos destruit matris metu totum per orbem quem dedit poenam in meam puero regendum noster infelix amor.
(세네카, 옥타비아 9:38)
fax illa, quam secuta es, Augustae manu praelata clarum nomen invidia tibi partum ominatur.
(세네카, 옥타비아 11:19)
Deum esse amorem turpis et vitio favens finxit libido, quoque liberior foret titulum furori numinis falsi addidit.
(세네카, 파이드라 3:1)
Itaque quo saepissime ingenti circumfusus turba processerat, quae paulo ante coluerat piis contionibus quibus multorum capita seruauerat, tum per artus suos laceratus, aliter ac solitus erat a ciuibus suis conspectus est, praependenti capiti orique eius inspersa sanie, breui ante princeps senatus Romanique nominis titulus, tum pretium interfectoris serui.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 19:5)
Mars pater, et sacrae fatalia lumina Vestae, ante meos obitus sit precor illa dies, qua videam spoliis oneratos Caesaris axes, et subter captos arma sedere duces, tela fugacis equi et bracati militis arcus, ad vulgi plausus saepe resistere equos, inque sinu carae nixus spectare puellae incipiam et titulis oppida capta legam!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 411)
cane, Roma, triumphum et longum Augusto salva precare diem!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1118)
"nec tibi displiceat miles non factus amori, nauta nec attrita si ferat aera manu, aut quorum titulus per barbara colla pependit, cretati medio cum saluere foro."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 526)
hinc Augusta ratis plenis Iouis omine uelis, signaque iam Patriae uincere docta suae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 616)
tandem aciem geminos Nereus lunarat in arcus, armorum et radiis picta tremebat aqua, cum Phoebus linquens stantem se uindice Delon (nam tulit iratos mobilis una Notos) astitit Augusti puppim super, et noua flamma luxit in obliquam ter sinuata facem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 617)
"o Longa mundi seruator ab Alba, Auguste, Hectoreis cognite maior auis, uince mari:"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 620)
"siue aliquid pharetris Augustus parcet Eois, differat in pueros ista tropaea suos."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 655)
altera maternos exaequat turba Libones, et domus est titulis utraque fulta suis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1123)

SEARCH

MENU NAVIGATION