라틴어 문장 검색

In ceteris partibus, si aeque linamenta superuacua sunt, purgationis causa paulum mellis infundendum, deinde glutinantia super danda:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 7:2)
deinde ubi ad imum mucronem uentum est, paulum torquetur, ut telum foramine suo excipiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 8:3)
- Paulum infra supercilium cutis incidenda est lunata figura cornibus eius deorsum spectantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 25:6)
Cute igitur tantum diducta fit, ut paulum in ima oculi ora descendat hiante scilicet super plaga;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 26:3)
Post haec in aduorso collocandus est, loco lucido, lumine aduerso, sic ut contra medicus paulo altius;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 35:1)
Huius ea pars, quae intrat, paulo longior esse debet quam quae extra, ut ultra ulteriorem membranam procedat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 15장 2:2)
deinde postero die rursus fistulam demittunt (quod recens uulnus paulum diductum patitur), ut, si quid umoris superest, emittatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 15장 2:7)
Ac si iam sicciora sunt intestina, perluenda aqua sunt, cui paulum admodum olei sit adiectum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 2:5)
Sed non a summa inguinis plaga uerum infra paulum ea abscidenda, ne laesa abdominis membrana inflammationes moueat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 4:2)
si maius est, etiam amplius, ut paulum tantummodo ad imum, cui testiculus insidere possit, integrum maneat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 6:4)
imam autem paulum infra.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 8:4)
Quod si pus in ipso scroto ortum est, paulum id incidi debet, ut exitus detur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 11:2)
Excisis, quae excidenda sunt, repositoque testiculo, ab ora quoque eius uulneris, quod in inguine est, demenda habenula paulo latior est, quo maior plaga sit et plus creare carnis possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 6:4)
Incuruas uero esse eas paulum, sed magis uiriles oportet, leuisque admodum ac neque nimis plenas neque nimis tenues.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 2:1)
in utrumque latus, deinde extra, sic tamen id leniter ut fiat paulumque primo calculus adtrahatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 14:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION