라틴어 문장 검색

Quare illud stultissime praecipitur, quod defendi non possit, silentio dissimulandum:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 297:4)
palam etiam contraria et supervacua et stulta reprehendere nullius est artis, ideoque nec rationes eorum nec exempla tradere necesse est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 304:1)
declamatores vero inprimis sunt admonendi, ne contradictiones eas ponant, quibus facillime responderi possit, neu sibi stultum adversarium fingant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 330:2)
praeterea non una ratione moveri solet, neque enim acute tantum ac venuste sed stulte, iracunde, timide dicta aut facta ridentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 116:2)
namque quaedam, quae, si imprudentibus excidant, stulta sunt, si simulamus, venusta creduntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 132:5)
stulta reprehendere facillimum est, nam per se sunt ridicula;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 180:1)
fecit Campatius dubitationem eius stultiorem dicendo, Non, sed in orchestra pila lusi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 180:4)
seu verbis ex parte mutatis, ut in eum qui, cum antea stultissimus esset habitus, post acceptam hereditatem primus sententiam rogabatur, hereditas est, queam vocant sapientiam, pro illo, est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 206:1)
subabsurda illa constant stulti simulatione;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 208:1)
quae, nisi fingantur, stulta sunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 208:2)
nam illud tertium nisi stultis non accidit, ut nihil ad quaestionem pertineat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 151:2)
neque enim Asiani aut quocunque alio genere corrupti res non viderunt aut eas non collocaverunt neque, quos aridos vocamus, stulti aut in causis caeci fuerunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 18:1)
nam rerum vitia sunt stultum, commune, contrarium, supervacuum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 120:2)
ad hoc plerique minimis etiam inventiunculis gaudent, quae excussae risum habent, inventae facie ingenii blandiuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 205:1)
quo quid stultius?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 128:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION