라틴어 문장 검색

Sicut enim Aegyptus non tantum idola habebat quae populus Israel detestaretur, sed etiam vasa atque ornamenta de auro et argento, et vestem quae ipse populus exiens de Aegypto sibi potius tanquam ad usum meliorem clanculo vindicavit praecepto Dei, ipsis Aegyptiis nescienter accommodantibus ea quibus non bene utebantur (Exod.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:17)
Quod vero de poeticis figmentis, non de philosophicis documentis, aut liberalium artium studiis, haec sunt dicta, aperte Isidorus de summo bono libro ... cap. 13, insinuat dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:22)
Simplicioribus litteris non est praeponendus succus grammaticae artis, meliores enim sunt communes litterae et simpliciores ad solam utilitatem pertinentes;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:26)
Meliores sunt grammatici quam haeretici.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:28)
Grammaticorum doctrina potest etiam proficere ad vitam, dum fuerint in meliores usus assumpti.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:29)
Quippe cum nulla sit in doctrina falsitas, nulla in verbis turpitudo, nonnulla de scientia utilitas, quis hoc dicendo aut docendo culpari mereatur, nisi causa venerit supradicta, potiori videlicet bono neglecto aut dimisso?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:7)
Non est enim malum scire decipere vel adulterari, sed ista committere, quia ejus rei bona est cognitio, cujus pessima est actio:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:10)
Sed ex hoc praecipue bona esse convincitur quia in malum superbiae conscium sui trahit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:12)
sicut enim nonnulla sunt bona, quae non nisi ex malo proveniunt, ita et nonnulla sunt mala quae ex bono originem trahunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:13)
Poenitentia quippe, sive correctionis satisfactio, cum bona sint ita malum factum comitantur, ut non nisi ab eo nasci possint.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:14)
E contrario invidia sive superbia, cum sint pessimae, a bonis initium habent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:15)
Nemo quippe invidia alterius attenuatur, nisi pro bonis ejus, et nemo nisi ex bonis quae se habere cognoscit, in superbiam extollitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:16)
Providete ut tales dijudicare ac rationibus convincere valeatis, parati semper, ut beatus Petrus meminit, ad satisfactionem omni poscenti vos rationem, de ea quae in vobis est spe et fide, ut in eo quod detrahunt de vobis, confundantur qui calumniantur vestram bonam conversationem in Christo (I Petr.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:31)
Quod licet fide robustissima irriseris, bonum est tamen ut etiam noveris defendendo adjuvare quod credimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:2)
Ratione quippe magis haeretici sunt quam potestate coercendi, cum juxta sanctorum Patrum auctoritatem, fideles quoque quibus "omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII, 28)," eorum disputationibus exercitati, vigilantiores atque cautiores reddantur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION