라틴어 문장 검색

Nam quum sola probitas faciat hominem dignum nobilitari, et sola nobilitas nobili reperiatur digna amore, merito sola probitas nobilis amoris est digna corona.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 6:3)
Ad istam caritatem vocaris, ab ista caritate perire non sineris et putas tibi aliquid prodesse, si te ipse praecipites in interitum, cum tibi nihil prodesset, etiamsi alter te occideret caritatis inimicum.
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 6:3)
Si homines igitur sola morum probitas nobilitatis meruit virtutibus decorare ac generositatis assumere nomen, errorem praedictum penitus deponere curate, et sola morum probitas compellat vos amare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 5:6)
Sed si me morum probitatis cultura perlustrat, intra nobilitatis me credo moenia constitutum et vera generis coruscare virtute, et sic me morum probitas intra nobilitatis ordinem facit esse repositum;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 5:19)
Si alienam probitatem [0469C] videas famae solemniis celebrari, festum praeconii diem nulla facias detractione profestum, sed tuae declarationis meridie, alienae probitatis lucerna in commune deducta clarius elucescat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 60:2)
Excepto enim, quod illa inpendendo minuitur, haec augetur, etiam illo inter se differunt, quod pecuniam cui dederimus, tunc ei benivolentiores erimus, si recipere non quaeramus, non autem potest esse verus caritatis inpensor, nisi fuerit benignus exactor, quoniam pecunia cum recipitur, accedit cui datur, sed recedit a quo datur, caritas vero non solum apud eum crescit qui hanc ab eo, quem diligit, exigit, etiamsi non recipit, sed etiam ille, a quo eam recipit, tunc incipit habere, cum reddit.
(아우구스티누스, 편지들, 44. (A. D. 418 Epist. CXCII) Domino Venerabile Nimiumque Desiderabili Sancto Fratri et Condiacono Caelestino Augustinus In Domino salutem 2:2)
videor mihi, cum separatim de probitate eius et moribus dicturus fuissem, si prius causam cur eum tanto opere diligerem tibi exposuissem, in ipsa causa exponenda satis etiam de probitate dixisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 10 3:3)
Si enim, prout asseris, sola morum probitas amoris invenitur digna muneribus et nobilem facit hominem reputari, superfluo antiquitus nobilitatis fuit ordo repertus et tam aperta distinctione discretus, quum manifestum erat omnem hominem moribus et probitate fulgentem nobilem fore vocandum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 6:4)
Mirari ergo non debes, si te quamvis ignobilem genere omni tamen decoris fulgore et morum probitate fulgentem tota contendo amare virtute, quia non talia postulo quasi a mei ordinis mulieribus recusatus, sed ab amore taliter amare coactus, et quia tua mihi super omnibus aliis probitas complacuit atque nobilitas.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 8:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION