라틴어 문장 검색

Titinius Genuciusque tribuni militum profecti adversus Faliscos Capenatesque, dum bellum maiore animo gerunt quam consilio, praecipitavere se in insidias.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 208:1)
tantum inde terroris non Romae modo, quo multiplex fama pervenerat, sed in castris quoque fuit ad Veios.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 210:2)
profectus cum exercitu ab urbe exspectatione hominum maiore quam spe in agro primum Nepesino cum Faliscis et Capenatibus signa confert.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 220:1)
duae senatum distinebant sententiae, senis P. Licini, quem primum dixisse a filio interrogatum ferunt, edici palam placere populo ut qui particeps esse praedae vellet in castra Veios iret, altera Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 228:2)
edictum itaque est ad praedam Veientem quibus videretur in castra ad dictatorem proficiscerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 234:2)
corneliis Faliscum bellum, Valerio ac Servilio Capenas sorte evenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 273:1)
in Faliscis bellum restabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 274:3)
principio anni tribuni plebis nihil moverunt, donec M. Furius Camillus in Faliscos, cui id bellum mandatum erat proficisceretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 298:1)
differendo deinde elanguit res, et Camillo, quem adversarium maxime metuebant, gloria in Faliscis crevit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 298:2)
ceterum Camillus captivum indidem ex agris secutus ducem castris multa nocte motis prima luce aliquanto superioribus locis se ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 301:1)
tantumque inde pavoris Faliscis iniectum est ut effusa fuga castra sua quae propiora erant praelati urbem peterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 302:3)
mos erat Faliscis eodem magistro liberorum et comite uti, simulque plures pueri, quod hodie quoque in Graecia manet, unius curae demandabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 306:1)
nobis cum Faliscis quae pacto fit humano societas non est:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 311:1)
arma habemus non adversus eam aetatem cui etiam captis urbibus parcitur, sed adversus armatos et ipsos, qui nec laesi nec lacessiti a nobis castra Romana ad Veios oppugnarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 312:1)
consensuque omnium legati ad Camillum in castra, atque inde permissu Camilli Romam ad senatum, qui dederent Falerios proficiscuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 316:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION