라틴어 문장 검색

Cato, quod in Uticensibus propter beneficium legis Iuliae parum suis partibus praesidii esse existimaverat, plebem inermem oppido eiecerat et ante portam Belicam castris fossaque parvula dumtaxat muniverat ibique custodiis circumdatis habitare coegerat;
(카이사르, 아프리카 전기 87:5)
Eorum castra ei equites adorti expugnare coeperunt, ideo quod eos Caesaris partibus favisse sciebant, ut eis interfectis eorum pernicie dolorem suum ulciscerentur.
(카이사르, 아프리카 전기 87:7)
Itaque posteaquam castra non potuerant potiri, Uticam se in oppidum coniecerunt atque ibi multos Uticenses interfecerunt domosque eorum expugnaverunt ac diripuerunt.
(카이사르, 아프리카 전기 87:9)
Cum ad portam appropinquassent, signo dato ab oppidanis sunt reccepti, et pedites dispositi partim ibi remanserunt, equites clamore facto eruptionem in adversariorum castra fecerunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 3:18)
Sic in illo facto, cum inscientibus accidisset, existimabant prope magna pars hominum qui in his castris fuissent se prope captos esse.
(카이사르, 히스파니아 전기 3:19)
ita ponte facto copias ad castra tripertito traduxit.
(카이사르, 히스파니아 전기 5:3)
Huc cum Pompeius cum suis copiis venisset, ex adverso pari ratione castra ponit.
(카이사르, 히스파니아 전기 5:5)
Ita illa obscuratione cum aliquot cohortibus et equitum turmis circumcludunt Caesaris equites et concidunt, sic ut vix in ea caede pauci effugerent.
(카이사르, 히스파니아 전기 6:6)
Ex ea regione oppidi in montibus castra habuit posita Pompeius in conspectu utrorumque oppidorum, neque suis ausus est subsidio venire.
(카이사르, 히스파니아 전기 7:5)
Accedebat hoc ut longius duceret bellum Pompeius, quod loca sunt edita et ad castrorum munitiones non parum idonea.
(카이사르, 히스파니아 전기 8:1)
Quod Pompeius quod eodem iugo tegebatur loci natura et remotum erat a castris Caesaris, animadvertebat loci difficultatem et quia flumine Salso intercludebatur, non esse commissurum Caesarem ut in tanta loci difficultate ad subsidium [com]mittendum se [de]mitteret.
(카이사르, 히스파니아 전기 9:1)
ea nocte Pompeius castra sua incendit et ad Cordubam versus iter facere coepit.
(카이사르, 히스파니아 전기 10:4)
Postero die equites nostri longius ad Cordubam versus prosecuti sunt eos qui commeatus ad castra Pompei ex oppido portabant.
(카이사르, 히스파니아 전기 11:1)
Ex his capti l cum iumentis ad nostra adducti sunt castra.
(카이사르, 히스파니아 전기 11:2)
Idem temporis capti tabellarii qui a Corduba ad Pompeium missi erant perperamque ad nostra castra pervenerant, praecisis manibus missi sunt facti.
(카이사르, 히스파니아 전기 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION