라틴어 문장 검색

Nolo te sponsum quaerere per plateas, nolo circumire angulos civitatis.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 19:12)
"Surgam et circumibo in civitate, in foro et in plateis et quaeram quem dilexit anima mea,"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 19:14)
"Invenerunt me custodes, qui circumeunt civitatem;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 19:24)
Eas autem virgines viduasque, quae otiosae et curiosae domus circumeunt matronarum, quae rubore frontis adtrito parasitos vicere mimorum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:19)
"Et quia nocte extra orationes publicas ni suo cubili unusquisque vigilat, circumeunt cellulas singulorum et aure adposita, quid faciant, diligenter explorant."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:97)
"Quale illud potest esse ieiunium, cuius iram, non dicam nox occupat, sed luna integra derelinquit?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:136)
Quos si secunda hora legentes invenerit, oscitamus, manu faciem defricantes continemus stomachum et quasi post multum laborem mundialibus rursum negotiis occupamur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:2)
Talis nos cibus et occupat et dimittit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:6)
Exciderunt tibi praecepta rhetorum et occupata luctu, oppressa lacrimis, praepedita singultibus dicendi ordinem non tenes!
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 5:5)
Cumque arderet cotidie aut ad Aegypti monasteria pergere aut Mesopotamiae invisere choros vel certe insularum Dalmatiae, quae Altino tantum freto distant, solitudines occupare, avunculum pontificem deserere non audebat tota in illo cernens exempla virtutum domique habens, unde disceret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:9)
Etruscum mare Vulscorumque provinciam et reconditos curvorum litorum sinus, in quibus monachorum consistunt chori, vel proprio corpore vel transmissa per fideles ac sanctos viros munificentia circuibat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:25)
Nunquam exeat foras, ne inveniant eam, qui circumeunt civitatem, ne percutiant et vulnerent et auferentes theristrum pudicitiae nudam in sanguine derelinquant;
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 7:8)
Breve videbitur tempus, quod tantis operum varietatibus occupatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 9:18)
Audio praeterea te suburbana, villarum amoenitates cum adfinibus et cognatis et istius modi genus hominibus circumire.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 6:1)
Felix cursus est, si post sex menses supra dictae urbis portum teneant, a quo se incipit aperire oceanus, per quem vix anno perpetuo ad Indiam pervcnitur et ad Gangem fluvium - quem Phison sancta scriptura cognominat - qui circuit omnem terram Evilat et multa genera pigmentorum de paradisi dicitur fonte evehere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION