라틴어 문장 검색

Si nihil iustae causae videbatur, litem pecunia aestimabat, quantique interfuerat uxorem accipi aut dari, eum qui spoponderat aut qui stipulatus erat, condemnabat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IV 3:8)
Censor agebat de uxoribus sollemne iusiurandum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 4:1)
Ut tu ex animi tui sententia uxorem habes?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 4:3)
Is locum esse sibi loci dicundi ratus, cum ita uti mos erat censor dixisset, Ut tu ex animi tui sententia uxorem habes?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 5:1)
Habeo equidem, inquit, uxorem, sed non hercle ex animi mei sententia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 6:1)
Nam cum rogatus esset a quodam Bias, deberetne uxorem ducere an vitam vivere caelibem, ̓́Ητοι, inquit, καλη`ν ἄξεισ ἠ` αἰσχράν:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XI 3:1)
Nam Bias proposuit non esse ducendam uxorem propter alterutrum incommodum, quod necessario patiendum erit ei qui duxerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XI 6:1)
Satis est autem tuendae sententiae quam Bias dixit, quod eum qui duxit uxorem pati necesse est ex duobus incommodis alterum, ut aut κοινη`ν habeat aut ποινήν.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XI 8:1)
QUOD de Olympiade, Philippi regis uxore, Alexandri matre, in historia Graeca scriptum est, id de P. quoque Scipionis matre qui prior Africanus appellatus est memoriae datum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, I 2:1)
Recteque, inquit, hoc vitio dat Lucilius poetae Euripidae, quod, cum Polyphontes rex propterea se interfecisse fratrem diceret, quod ipse ante de nece eius consilium cepisset, Meropa fratris uxor hisce adeo eum verbis eluserit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 29:1)
Victi, inquit, hostis uxorem, facie incluta mulierem, vetuit in conspectum suum deduci, ut eam ne oculis quidem suis contingeret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VIII 3:2)
Lepide igitur agitari potest, utrum videri continentiorem par sit, Publiumne Africanum superiorem, qui, Carthagine ampla civitate in Hispania expugnata, virginem tempestivam, forma egregia, nobilis viri Hispani filiam captam perductamque ad se patri inviolatam reddidit, an regem Alexandrum, qui Darii regis uxorem eandemque eiusdem sororem, proelio magno captain, quam esse audiebat exuperanti forma, videre noluit perducique ad sese prohibuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VIII 4:1)
QUAM festive responderit Xanthippae uxori Socrates, petenti ut per Dionysia largiore sumptu cenitarent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, LIBER OCTAVUS , XI1)
Licinius Mucianus prodidit visum esse a se Argis Arescontem, cui nomen Arescusae fuisset, nupsisse etiam, mox barbam et virilitatem provenisse uxoremque duxisse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 16:3)
Qui fortiter fecerat, petit alterius uxorem in matrimonium et accepit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XVI 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION