라틴어 문장 검색

exitu anni comitia Romae habita, quibus creati sunt consules L. Cornelius Scipio et C. Laelius - Africanum intuentibus cunctis - ad finiendum cum Antiocho bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 511:1)
haud ita multo post, cum iam consularium comitiorum appeteret tempus, C. Laelius consul ex Gallia Romam redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 541:1)
inde consularia comitia magna contentione habita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 545:2)
mandatum eidem ut, si per commodum rei publicae facere posset, ut ad comitia Romam veniret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 572:1)
si qua res eum teneret, senatum certiorem faceret se ad comitiorum tempus occurrere non posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 573:2)
a concilio, ubi ad consulem inter Achaeos Lacedaemoniosque disceptatum est, M. Fulvius, quia iam in exitu annus erat, comitiorum causa profectus Romam creavit consules M. Valerium Messalam et C. Livium Salinatorem, cum M. Aemilium Lepidum inimicum eo quoque anno deiecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 416:1)
comitiis perfectis consulem M. Fulvium in provinciam et ad exercitum redire placuit, eique et collegae Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 418:1)
exitu prope anni M. Valerius consul ex Liguribus ad magistratus subrogandos Romam venit nulla memorabili in provincia gesta re, ut ea probabilis morae causa esset quod solito serius ad comitia venisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 519:1)
comitia consulibus rogandis fuerunt a. d. XII.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 520:1)
comitiis perfectis quas provincias praetoribus esse placeret retulit ad senatum consul.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 523:1)
prohibuisse statuas sibi in comitio, in Rostris, in curia, in Capitolio, in cella Iovis poni;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 721:2)
iam consularium comitiorum appetebat tempus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 62:1)
praetores inde facti T. Maenius P. Cornelius Sulla C. Calpurnius Piso M. Licinius Lucullus C. Aurelius Scaurus L. Quinctius Crispinus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 63:1)
praetores provincias sortiti sunt, T. Maenius urbanam, M. Licinius Lucullus inter cives et peregrinos, C. Aurelius Scaurus Sardiniam, P. Cornelius Sulla Siciliam, L. Quinctius Crispinus Hispaniam citeriorem, C. Calpurnius Piso Hispaniam ulteriorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 84:1)
maiores vestri ne vos quidem, nisi cum aut vexillo in arce posito comitiorum causa exercitus eductus esset, aut plebi concilium tribuni edixissent, aut aliquis ex magistratibus ad contionem vocasset, forte temere coire voluerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 163:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION