라틴어 문장 검색

"testor, Roma, tuum nobis venerabile nomen et socium de Marte genus (vel quidquid ab aevo, nil te mundus habet melius, nil ipsa senatu), me pacem servare tibi vel velle abolere quae noster peccavit avus, quem fuscat id unum, quod te, Roma, capit;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 216)
namque miscernus cum salutatione querimoniam, non omnino huic rei studentes, ut stilus noster sit officiosus in titulis, asper in paginis, sed quod ea semper eveniunt de quibus loci mei aut ordinis hominem constat inconciliari, si loquatur, peccare, si taceat, sed et ipsi sarcinam vestri pudoris inspicimus, cuius haec semper verecundia fuit, ut pro culpis erubesceretis alienis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Riothamo suo salutem 1:2)
porro si etiamnum solito 1 obdurueris, faxim egomet quod tete paenitebit, quoniam, si peccabis 2 ultra reticendo, ego protinus ulciscar scribendo, porro enim ambiguo caret tam te puniendum scripto meo, quam punior egomet silentio tuo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Claudianus Sidonio Papae salutem 4:2)
nec ego torqueor, si mei, quotiens peccaverint, non totiens torqueantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 11:5)
quem penes intrepidae mitis custodia Romae, nec tantum induerint fatis nova saecula crimen aut instaurati peccaverit ara Tarenti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici10)
cuspis in armigerum Phlegyan peccavit, ibi ingens pugna virum, stricto nam saevior inruit ense Aetolus, retroque datum Thebana tegebant arma ducem, sic densa lupum iam nocte sub atra arcet ab adprenso pastorum turba iuvenco;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권312)
Consuetudo peccandi multitudinem facit peccantium.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, C16)
Nemo prudens punit quia peceatum est, sed ne peccetur.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, N8)
Peccandi verecundiam facit ipsa clementia regentis.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, P7)
Peccare nolle triumphus innocentiae est.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, P8)
Peccat voluntas, etsi nullum crimen est.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, P9)
Bis peceas, cum peccanti obsequium accommodas.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 052)
Cum vitia prosunt, peccat qui recte facit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 098)
Etiam peccanti recte praestatur fides.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 148)
Inferior rescit, quidquid peccat superior.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 230)

SEARCH

MENU NAVIGATION