라틴어 문장 검색

Credo te multotiens, non sine lacrimis, legisse puellam illam antiochenam, pulcherrima cuiusdam militis fraude ereptam lupanaribus, ipsum postmodum habuisse socium martyrii, quem custodem pudicitiae invenerat in lupanari.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:12)
Quamvis si ea quae de amicitia dicta sunt diligenter advertas, invenies eam sapientiae sic vicinam vel infertam, ut pene dixerim amicitiam nihil aliud esse, quam sapientiam. Ivo.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:29)
cum in rebus humanis nihil sanctius appetatur, nihil quaeratur utilius, nihil difficilius inveniatur, nihil experiatur dulcius, nihil fructuosius teneatur.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 1:3)
homo bestiae comparetur, non habens qui sibi collaetetur in rebus secundis, in tristibus contristetur;
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 1:7)
Quemcumque igitur in his vitiis assiduum inveneris, cavendus tibi est ille;
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:17)
Ubi ergo talis invenietur, qui nec iracundus sit, nec instabilis, nec suspiciosus?
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:6)
Licet non facile queat reperiri qui non his passionibus saepius moveatur, multi certe sunt qui his omnibus superiores inveniuntur;
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:9)
Porro si patri, si patriae, si civibus, si subditis, si amicis inventus fuerit perniciosus, statim familiaritatis rumpendum est vinculum, nec unius amor perditioni multitudinis praeferatur.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 2:2)
In quibus si fidelis fuerit inventus, in maioribus experiendum non dubites.
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 2:4)
Quod si forte de omnibus difficile inventu sit in praesenti, cum id nobis in futurum servetur, quanto plures nobis abundant huiusmodi, tanto nobis feliciores aestimabimus?
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:28)
nullum inveniens in illa multitudine quem non diligerem, et a quo me diligi non confiderem, tanto gaudio perfusus sum ut omnes mundi huius delicias superaret.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:30)
Numquam ergo tuo te praeferas amico, sed si forte in his quae diximus superior inveneris, tunc te magis amico submittere non cuncteris, praestare confidentiam, extollere verecundum;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:27)
Ubi enim, ait, invenies, qui honorem amici anteponat suo?
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:34)
Ecce inventus est Ionathas victor naturae, gloriae ac potestatis contemptor, qui honorem amici suo praeferret.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:35)
Cum enim peremptorium sit amicitiae cupiditas, tanto certe facilius amicitia parta servatur, quanto animus ab illa peste purgatior invenitur.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION