라틴어 문장 검색

Hic illum, quantum suspicor, etiam cum se confirmaverit et omnibus vitiis exuerit, sapientem quoque sequetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 1:5)
Nec diu exempla, quibus confirmeris, colligenda sunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 3:1)
Quicquid horum tractaveris, confirmabis animum vel ad mortis vel ad vitae patientiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 24:1)
Si omne in animo bonum est, quicquid illum confirmat, extollit, amplificat, bonum est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 17:1)
Nihil," inquit, " volo derogare legibus, nihil institutis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 2:1)
Praeterea ipsum de malis bonisque iudicium confirmatur officiorum exsecutione, ad quam praecepta perducunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 34:1)
et discas oportet et quod didicisti agendo confirmes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 47:3)
Praeterea non intellegunt hi, qui decreta tollunt, eo ipso confirmari illa, quo tolluntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 60:1)
Gaudium illi adferet, fiduciam confirmabit, ex conspectu mutuae tranquillitatis crescet utriusque laetitia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 5:1)
Omne rationale animal nihil agit, nisi primum specie alicuius rei inritatum est, deinde impetum cepit, deinde adsensio confirmavit hunc impetum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 18:1)
argumenta enim argumentis colligabat et quasi nihil esset satis firmum, omnes probationes probationibus aliis confirmabat.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 1:12)
An proximo iudicio confirmata sit optio;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Rapta producta nuptias optauit. Qui dicebatur raptor negauit se rapuisse. Iudicio uictus uult ducere; illa optionem petit. 8:23)
Latronem PORCIVM declamatoriae uirtutis unicum exemplum, cum pro reo in Hispania Rustico Porcio propinquo suo diceret, usque eo esse confusum, ut a soloecismo inciperet nec ante potuisse confirmari atria ac parietem desiderantem, quam impetrauit, ut iudicium ex foro in basilicam transferretur.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., chapter pr 3:6)
Sed quamvis hoc ita sit et ex eo tempore omnia mihi in illum libera sint, ex quo corrumpendo fas omne, ut nihil in eum nefas esset, effecerit, illum mihi servandum modum credam, ut, si beneficium illi meum neque vires maiores daturum est in exitium commune nec confirmaturum, quas habet, id autem erit, quod illi reddi sine pernicie publica possit, red- dam.
(세네카, 행복론, Liber VII 106:1)
tertio loco quaeremus, quomodo ad hanc virtutem per- ducatur animus, quomodo confirmet eam et usu suam faciat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 15:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION