라틴어 문장 검색

Saepe videmur taedio rerum civilium et infelicis atque ingratae stationis paenitentia secessisse, tamen in illa latebra, in quam nos timor ac lassitudo coniecit, interdum recrudescit ambitio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 9:3)
Nihil habere, ad quod exciteris, ad quod te concites, cuius denuntiatione et incursu firmitatem animi tui temptes, sed in otio inconcusso iacere non est tranquillitas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 14:2)
in fornacem coniecta concaluit, in aquam demissa refrixit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 14:4)
An liberale studium istuc esse iuventuti nostrae credimus, quam maiores nostri rectam exercuerunt hastilia iacere, sudem torquere, equum agitare, arma tractare ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 19:1)
Ubicumque in aliquem sinum litus curvabitur, vos protinus fundamenta iacietis nec contenti solo nisi quod manu feceritis, mare agetis introrsus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 21:6)
Iam in unum regnum multa regna coniecit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 63:1)
prima fundamenta iacienda sunt et insinuanda virtus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 35:4)
Postquam respexit et extra periculum esse patriam periculo suo sensit, " veniat, si quis vult," inquit, " sic euntem sequi," iecitque se in praeceps et non minus sollicitus in illo rapido alveo fluminis ut armatus quam ut salvus exiret, retento armorum victricium decore tam tutus rediit, quam si ponte venisset.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 7:2)
Non vivunt contra naturam qui fundamenta thermarum in mari iaciunt et delicate natare ipsi sibi non videntur, nisi calentia stagna fluctu ac tempestate feriantur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 8:4)
in turbam coniectus sum.
(세네카, 행복론, Liber II 115:7)
tamen, quae in firmamentum totius operis iacta sunt, latent.
(세네카, 행복론, Liber III 129:6)
si animo eius obversatur spes lucri, captator est et hamum iacit.
(세네카, 행복론, Liber IV 95:4)
Nempe dum veterem illum Scaurum senatus principem cogitas et indigne fers subolem eius iacere.
(세네카, 행복론, Liber IV 151:1)
tamen et dis donum posuimus et stipem iecimus.
(세네카, 행복론, Liber VII 26:4)
Lugenti tibi luctus nuntiatus est omnibus quidem absentibus liberis, quasi de industria in id tempus coniectis malis tuis, ut nihil esset, ubi se dolor tuus reclinaret.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION