라틴어 문장 검색

discordes linguis populos et dissona cultu regna volens sociare Deus subiungier uni imperio, quidquid tractabile moribus esset, concordique iugo retinacula mollia ferre constituit, quo corda hominum coniuncta teneret religionis amor;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2205)
Et errat longe mea quidem sententia Qui imperium credat gravius esse aut stabilius Vi quod fit quam illud quod amicitia adiungitur.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 139)
Ille quem beneficio adiungas ex animo facit;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 143)
Ego vero iubeo et in hac re et aliis omnibus Quam maxime unam facere nos lianc familiam, Colere, adiuvare, adiungere.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 89)
Quod plerique omnes faciunt adolescentuli, Ut animum ad aliquod studium adiungant, aut equos Alere aut canes ad venandum, aut ad philosophos:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 148)
Aliquando tandem huc animum ut adiungas tuum, Quam longum spatium amandi amicam tibi dedi!
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 492)
Petit ante alios pulcherrimus omnis Turnus, avis atavisque potens, quem regia coniunx adiungi generum miro properabat amore;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 5:6)
multi nos populi, multae (ne temne, quod ultro praeferimus manibus vittas ac verba precantia) et petiere sibi et voluere adiungere gentes;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 12:9)
mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem, qui petat auxilium et Latio consistere Teucros, advectum Aenean classi victosque penatis inferre et fatis regem se dicere posci edoceat multasque viro se adiungere gentis Dardanio et late Latio increbrescere nomen.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 1:3)
"Optume Graiugenum, cui me Fortuna precari et vitta comptos voluit praetendere ramos, non equidem extimui, Danaum quod ductor et Arcas quodque a stirpe fores geminis coniunctus Atridis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 7:2)
hunc tibi praeterea, spes et solacia nostri, Pallanta adiungam;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 20:23)
"Mene igitur socium summis adiungere rebus, Nise, fugis?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 8:17)
His aliud maius Iuturna adiungit et alto dat signum caelo, quo non praesentius ullum turbavit mentes Italas monstroque fefellit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 12:4)
his adiungit, Hylan nautae quo fonte relictum clamassent, ut litus Hyla, Hyla!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.28)
O digno coniuncta viro, dum despicis omnes, dumque tibi est odio mea fistula, dumque capellae, hirsutumque supercilium promissaque barba, nec curare deum credis mortalia quemquam!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS21)

SEARCH

MENU NAVIGATION