라틴어 문장 검색

NON debet charta dividere, quos amor mutuus copulavit, nec per singulos officia mei sunt partienda sermonis, cum sic invicem nos ametis, ut non minus tres caritas iungat, quam duos natura sociavit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 1:1)
quod milites vestimentis Iesu sorte divisis caligas non habuere, quas tollerent.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 13:37)
"Divisa est mulier et virgo:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 15:50)
"Initum inter monachos consilium - nam in eodem loco circiter quinque milia divisis cellulis habitant - quid facto opus est."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:59)
"Divisi sunt per decurias atque centurias, ita ut novem hominibus decimus praesit et rursus decem praepositos sub se centesimus habeat."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:78)
"Post haec, quamquam apostolus semper orare nos iubeat et sanctis etiam ipse somnus oratio sit, tamen divisas orandi horas habere debemus, ut si forte aliquo fuerimus opere detenti, ipsum nos ad officium tempus admoneat:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:118)
Unde et obstetrix illa in Genesi coccinum ligat in manu Phares, qui ab eo, quod parietem diviserat duos ante populos separantem,
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:47)
Certe filiam a parente non divido nec dico illud de evangelio:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 2:8)
ob hanc Nepotianus noster absens praesens est et per tanta terrarum spatia divisos utraque conplectitur manu.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 19:12)
RETTULIT mihi quidam frater e Gallia se habere sororem virginem matremque viduam, quae in eadem urbe divisis habitarent cellulis et vel ob hospitii solitudinem vel custodiendas facultatulas praesules sibi quosdam clericos adsumpsissent, ut maiori dedecore iungerentur alienis, quam a se fuerant separatae.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 1:1)
"Hoc est, aio, quod me fugat et labra dividere non sinit."
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 1:16)
Aut si ista tam cara nomina hostiliter detestaris, dividere ab eo, quem tuis diceris praetulisse.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:2)
Separentur domus vestrae dividaturque convivium, ne maledici homines sub uno tectulo vos manentes lectulum quoque criminentur habere communem.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:4)
Hoc mater audit et frater paratique sunt et precantur vos sibi dividere et privatam vestrae coniunctionis infamiam laudem facere communem.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:13)
Tunc te paenitebit pertinaciae, quando et rem et famam amiseris, quando, quod male iunctum fuerat, dividetur bene, nisi forte secura es et coalescente tanti temporis caritate discidium non vereris.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION