라틴어 문장 검색

nam tua res agitur, paries cum proximus ardet, et neglecta solent incendia sumere vires.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1834)
"o mare et terra, ardeo, quantum neque atro delibutus Hercules Nessi cruore nec Sicana fervida virens in Aetna flamma;"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1712)
'at pater ardens saevit, quod meretrice nepos insanus amica filius uxorem grandi cum dote recuset, ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante noctem cum facibus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 1:5)
praeterea quae fiunt spatio, sive cum syllaba correpta producitur, ut Italiam fato profugus, seu longa corripitur, ut unius ob noxam et furias, extra carmen non deprehendas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 166:2)
iam illa minora, in quibus maxime studiosi eius rei fatigantur, qui verba paulum declinata varie et multipliciter ad veritatem reducunt aut correptis aut porrectis, aut adiectis aut detractis, aut permutatis litteris syllabisve.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 252:1)
ut longis syllabis omnibus apponere apicem ineptissimum est, quia plurimae natura ipsa verbi quod scribitur patent, sed interim , cum eadem littera alium alium intellectum, prout correpta vel producta est, facit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 268:1)
iam proximus ardet Ucalegon.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 244:2)
quanto enim magis ardet quam si diceretur, diu abuteris patientia nostra, et patent tua consilia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 55:1)
ipse inflammatus scelere in venit, ardebant oculi, toto ex ore crudelitas eminebat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 87:4)
perturbatio istum mentis et quaedam scelerum offusa caligo et ardentes furiarum faces excitarunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 201:3)
lucanus ardens et concitatus et sententiis clarissimus et, ut dicam quod sentio, magis oratoribus quam poetis imitandus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 91:3)
ardent enim iam omnia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 292:2)
Animus audax, subdolus, varius, quoius rei lubet simulator ac dissimulator, alieni appetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 5장4)
Postquam eo venit, quamquam persequi Iugurtham et mederi fraternae invidiae animo ardebat, cognitis militibus, quos praeter fugam soluto imperio licentia atque lascivia corruperat, ex copia rerum statuit sibi nihil agitandum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 39장8)
Tullius Marcellinus, quem optime noveras, adulescens quietus et cito senex, morbo et non insanabili correptus sed longo et molesto et multa imperante, coepit deliberare de morte.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION