라틴어 문장 검색

quod ad Servium Galbam et C. Laelium attinet, et si quos alios antiquiorum agitare non destitit, non exigit defensorem, cum fatear quaedam eloquentiae eorum ut nascenti adhuc nec satis adultae defuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 25장 7:2)
super sanguinem et spolia revelant frontem, seque tum demum pretia nascendi rettulisse dignosque patria ac parentibus ferunt;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 31장 2:1)
nam generari et nasci a principibus fortuitum, nec ultra aestimatur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 16장6)
nam ut ex vobis senatores, ita ex senatoribus principes nascuntur.'
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 84장20)
domi autem creant decem praetores, qui exercitui praeessent, in eis Miltiadem.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 4:1)
ne qui praeter triginta tyrannos et decem, qui postea praetores creati superioris more crudelitatis erant usi, afficerentur exilio neve bona publicarentur:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 1:3)
namque ex fratre et sorore erant nati.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 3:3)
ut enim Romae consules, sic Karthagine quotannis annui bini reges creabantur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 4:3)
Praetor creatus, detecta coniuratione Catilinae senatuque uniuerso in socios facinoris ultimam statuente poenam, solus municipatim diuidendos custodiendosque publicatis bonis censuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 14장 1:1)
Igitur cum Bibulo consul creatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 19장 2:1)
plerosque percussorum in tutoribus fili, si qui sibi nasceretur, nominauit, Decimum Brutum etiam in secundis heredibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 83장 2:3)
nam ut senatus actis continetur, cum C. Laetorius, adulescens patricii generis, in deprecanda grauiore adulterii poena praeter aetatem atque natales hoc quoque patribus conscriptis allegaret, esse possessorem ac uelut aedituum soli, quod primum Diuus Augustus nascens attigisset, peteretque donari quasi proprio suo ac peculiari deo, decretum est ut ea pars domus consecraretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 5장 1:6)
ac comitiis tribuniciis si deessent candidati senatores, ex equitibus R. creauit, ita ut potestate transacta in utro uellent ordine manerent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 40장 1:1)
Et quoniam ad haec uentum est, non ab re fuerit subtexere, quae ei prius quam nasceretur et ipso natali die ac deinceps euenerint, quibus futura magnitudo eius et perpetua felicitas sperari animaduertique posset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 1:1)
Auctor est Iulius Marathus, ante paucos quam nasceretur menses prodigium Romae factum publice, quo denuntiabatur, regem p(opulo) R(omano) naturam parturire;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION