라틴어 문장 검색

His si adiunxerimus praecepta, consolationes, adhortationes, poterunt valere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 34:3)
Posidonius non tantum praeceptionem, nihil enim nos hoc verbo uti prohibet, sed etiam suasionem et consolationem et exhortationem necessariam iudicat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 65:1)
in turba multorum invocantem ego illi potissima curatio fui ;
(세네카, 행복론, Liber VI 79:2)
luctetur cum vitiis, resistat, aliis morbum suum exprobret, quosdam molli curatione decipiat citius meliusque sanaturus re- mediis fallentibus ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 105:3)
Ita in re nova haesitabam verebarque, ne haec non consolatio esset, sed exulceratio.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 4:1)
Utcumque conitar non fiducia ingenii, sed quia possum instar efficacissimae consolationis esse ipse consolator.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 5:1)
Sed quemadmodum tirones leviter saucii tamen vociferantur et manus medicorum magis quam ferrum horrent, at veterani, quamvis confossi, patienter ac sine gemitu velut aliena corpora exsaniari patiuntur, ita tu nunc debes fortiter praebere te curationi.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 13:3)
Illo omnis consolatio mihi vertenda est, unde vera vis materni doloris oritur :
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 104:1)
Quae si aut parum respondere ingenio tuo aut parum mederi dolori videbuntur, cogita, quam non possit is alienae vacare consolationi, quem sua mala occupatum tenent, et quam non facile latina ei homini verba succurrant.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 116:2)
nec ulla dura videtur curatio, cuius salutaris effectus est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 34:6)
Non est illa ira, sed misera curatio.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 89:3)
nemo enim uult curationem filio praeripere.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Privignus medicus.47)
debes enim consolationis officium duorum civium domibus adflictis, quod ita solvas deum quaeso, ne umquam tibi redhibeatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Desiderato suo salutem 3:7)
quo diligentius postulandus est Christus obsecrandus-que ut valetudini, cuius curationem cura nostra non invenit, potentia superna medeatur, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Agricolae suo salutem 3:2)
Venerabilis Eutropia matrona, quod ad nos spectat, singularis exempli, quae parsimonia et humanitate certantibus non minus se ieiuniis quam cibis pauperes pascit et in Christi cultu pervigil sola in se compellit peccata dormire, maeroribus orbitatis necessitate litis adiecta in remedium mali duplicis perfectionem vestrae consolationis expetere festinat, gratanter habitura, sive istud tibi peregrinatio brevis seu longum computetur officium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Pragmatio salutem 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION