라틴어 문장 검색

tunc ipse furens in morte relicta spicula et e mediis exstantes ossibus hastas avellit, strident animae currumque sequuntur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권362)
tune vero ingemuit currusque orbique iugales.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권377)
sicut erat, rectos defert in Tartara currus, respexitque cadens caelum campumque coire ingemuit, donec levior distantia rursus miscuit arva tremor lucemque exclusit Averno.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권388)
"fugiat ne tristis in antrum Cerberus, aut nostros timeat Proserpina currus, augur Apollineis modo dilectissimus aris, testor inane chaos - quid enim hic iurandus Apollo?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권50)
Interea vittis lauruque insignis opima currus et egregiis modo formidatus in armis luce palam, fusus nulli nullique fugatus, quaeritur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권67)
"currus humus impia sorbet armaque bellantesque viros;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권73)
"heu ubi laurigeri currus sollemniaque arma et galeae vittatus apex?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권92)
"firmum atque immobile mundi robur inoccidui, te velox machina caeli aere pendentem vacuo, te currus uterque circuit, o rerum media indivisaque magnis fratribus!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권132)
turbat eques pedites, currus properantibus obstant, ceu Danai post terga premant:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권148)
pariter suspiria fumant, admotaeque nitent aliena in casside cristae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권169)
stant vertice coni, plena armenta viris, nulli sine praeside currus, arma loco, splendent clipei pharetraeque decorae cingulaque et nondum deforme cruoribus aurum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권171)
praevertit equos curruque citato desilit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권260)
aspicit infelix discussa nube quietos Inachidas currumque nihil metuentis Adrasti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권89)
sed caede nova iam lubrica tellus armaque seminecesque viri currusque soluti impediunt laevumque femur, quod cuspide fixum regis Echionii, sed dissimulaverat ardens, sive ibi nescierat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권97)
amnis utrimque timet, crasso vada mutat uterque sanguine, et e fluvio neutri fatale reverti, iam laceri pronis volvuntur cursibus artus oraque et abscisae redeunt in pectora dextrae, spicula iam clipeosque leves arcusque remissos unda vehit, galeasque vetant descendere cristae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권119)

SEARCH

MENU NAVIGATION