라틴어 문장 검색

nam, ut in oratione sparsa plerumque colligimus argumenta, quae per se nihil reum aggravare videantur, congregatione deinde eorum factum convincimus, ita huiusmodi testis multa de anteactis, multa de insecutis, loco, tempore, persona, ceteris est interrogandus, ut in aliquod responsum incidat, post quod illi vel fateri quae volumus necesse sit vel iis quae iam dixerit repugnare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 48:5)
At si (quod secundo loco diximus) nesciet actor, quid propositi testis attulerit, paulatim et, ut dicitur, pedetentim interrogando experietur eius et ad id responsum quod eliciendum erit per gradus ducet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 51:1)
his adiicere si qui volet ea, quae divina testimonia vocant, ex responsis, oraculis, ominibus, duplicem sciat esse eorum tractatum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 66:1)
aut et ipsum alicuius cogitationis attulit causam, ut Lentulo coniurationis, quod libris Sibyllinis aruspicumque responsis dominatio dari tribus Corneliis dicebatur, seque eum tertium esse credebat post Sullam , quia et ipse Cornelius erat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 124:2)
ponitur a quibusdam et quidem in parte prima deorum auctoritas, quae est ex responsis, ut, esse sapientissimum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 262:1)
utitur eo Cicero in libro de aruspicum responsis et in contione contra Catilinam,cum signum Iovis columnae impositum populo ostendit, et pro Ligario, cum causam C. Caesaris meliorem, quia hoc dii iudicaverint, confitetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 262:3)
paulo post ita finit, Catonis (ut ait) opinionem secutus, urbanus homo erit, cuius multa bene dicta responsaque erunt, et qui in sermonibus, circulis, conviviis, item in contionibus, omni denique loco ridicule commodeque dicet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 213:6)
transibam ergo ad responsum partis alterius, idem intuebar;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 12:2)
utrumque autem nomen ex eo acceperunt, quod similes sunt consiliis aut decretis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 186:2)
cui diversum est, cum alium rogaveris, non exspectare responsum sed statim subiicere:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 62:7)
et quid ego istius decreta, quid rapinas, quid hereditatum possessiones datas, quid ereptas proferam?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 94:3)
adverbia quoque et pronomina variantur, hic illum vidi iuvenem, - bis senos cui nostra dies, - hic mihi responsum primus dedit ille petenti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 207:1)
nam cum sit sententia decretum quoddam atque praeceptum, quod de re idem de iudicio rei quaeri potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 213:2)
et exemplorum, legum, responsorum, dictorum denique factorumque velut quasdam copias, quibus abundare quasque in promptu semper habere debet orator, illa vis praesentat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 96:4)
sed, ne more Socraticorum nobismet ipsi responsum finxisse videamur, sit aliquis adeo contra veritatem obstinatus, ut audeat dicere, eodem ingenio, studio, doctrina praeditum nihilo deteriorem futurum oratorem malum virum quam bonum:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION