라틴어 문장 검색

non numquam enim magis nos obligat, qui dedit parva magnifice, qui " regum aequavit opes animo," qui exiguum tribuit sed libenter, qui paupertatis suae oblitus est, dum meam respicit, qui non voluntatem tantum iuvandi habuit sed cupiditatem, qui accipere se putavit beneficium, cum daret, qui dedit tamquam numquam1 recepturus, recepit, tamquam non dedisset, qui occasionem, qua prodesset, et occupavit et quaesiit.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 51:3)
Quemadmodum autem curandum est, ut in eos potissimum beneficia conferamus, qui grate responsuri erunt, ita quaedam, etiam si male de illis sperabitur, faciemus tribuemusque, non solum si iudicabimus ingratos fore, sed si sciemus fuisse.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 68:1)
Sunt, qui idem habeant, sed non eisdem verbis datum, non eadem comitate tribuentis.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 88:5)
Tune est summa virtus tribuentis, tunc benignitas, ubi ille, qui discessit, dicet sibi :
(세네카, 행복론, Liber II 12:2)
deinde multa alia faciam, multa tribuam, per quae intellegat et illius auctorem ;
(세네카, 행복론, Liber II 37:4)
Non est dicendum, quid tribuerimus ;
(세네카, 행복론, Liber II 41:12)
Iucunda sunt, quae humana fronte, certe leni placidaque tribuuntur, quae cum daret mihi superior, non exultavit supra me, sed quam potuit benignissimus fuit descenditque in aequum et detraxit muneri suo pompam, sic observavit idoneum tempus, ut in occasione potius emam in necessitate succurreret.
(세네카, 행복론, Liber II 52:2)
Numquam in turpitudinem nostram reditura tribuamus.
(세네카, 행복론, Liber II 61:1)
Ut sit aliquid maius, quam quod Cynicus accipiat, nihil tam exiguum est, quod non honeste regis humanitas tribuat."
(세네카, 행복론, Liber II 68:8)
Proinde, quisquis es iniquus aestimator sortis humanae, cogita, quanta nobis tribuerit parens noster, quanto valentiora animalia sub iugum miserimus, quanto velociora consequamur, quam nihil sit mortale non sub ictu nostro positum.
(세네카, 행복론, Liber II 130:1)
memoriae minimum tribuit, quisquis spei plurimum.
(세네카, 행복론, Liber III 18:6)
Quaedam magno dantibus constant, quaedam accipientibus magna sunt, sed gratuita tribuentibus.
(세네카, 행복론, Liber III 51:1)
Hic auxilia tribuit, ille ornamenta, ille solacia.
(세네카, 행복론, Liber III 51:4)
Quod si constat, potest fieri, ut meliora tribuerint, cum et fortuna illis maior esset et melior voluntas.
(세네카, 행복론, Liber III 126:3)
sed si ad bene vivendum minima portio est vivere et id tribuisti, quod cum feris mihi et animalibus quibusdam minimis, quibusdam etiam foedissimis commune est, noli tibi adserere, quod non ex tuis beneficiis, etiam si non sine tuis, oritur."
(세네카, 행복론, Liber III 136:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION