라틴어 문장 검색

Assidua pondus non habet severitas.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, A35)
Severitas assidua amittit auctoritatem.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, S11)
Pereundi scire tempus assidue est mori.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 539)
At nunc utriusque inquisitione et agnitione neglecta nomen detinetur, nomen expugnatur, et ignotam sectam, ignotum et auctorem vox sola praedamnat, quia nominantur, non quia revincuntur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 7:2)
est autem nigrogemmeus, et ardens igni admotus, incensus serpentes fugat, adtritu calefactus adplicita detinet, aeque ut sucinum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 2:9)
Ut idem causa infirmitatis ibidem detentus, et incendia domorum orando restinxerit, et ipse per uisionem a suo sit langore curatus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIX.1)
orationibus uidelicet assiduis, uigiliis ac ieiuniis seruiendo, uerbum uitae, quibus poterant, praedicando, cuncta huius mundi uelut aliena spernendo, ea tantum, quae uictui necessaria uidebantur, ab eis, quos docebant, accipiendo, secundum ea, quae docebant, ipsi per omnia uiuendo, et paratum ad patiendum aduersa quaeque, uel etiam moriendum pro ea, quam praedicabant, ueritate animum habendo.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVI. 1:2)
quippe quia et sine partus causa, cum in suetis menstruis detinentur, uiris suis misceri prohibentur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 6:4)
Quod equidem, suffragante praesidio benignitatis ipsius, ut explere ualeas, adsiduis non desistimus precibus postulare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 2:7)
Et ideo, excellentissime fili, paterna uos caritate, qua conuenit, exhortamur, ut hoc, quod uos diuina misericordia ad suam gratiam uocare dignata est, sollicita intentione et adsiduis orationibus seruare omnimodo festinetis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVII. 1:8)
in quo uidelicet monasterio orationes assiduae pro utriusque regis, id est et occisi, et eius, qui occidere iussit, salute aeterna fierent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV. 2:11)
Commissam namque sibi plebem, et orationibus protegebat adsiduis, et admonitionibus saluberrimis ad caelestia uocabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVI [XXVIII]. 2:1)
cuius coniux XL ferme diebus erat acerbissimo langore detenta, ita ut tribus septimanis non posset de cubiculo, in quo iacebat, foras efferri.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IV.4)
Divitias alius fulvo sibi congerat auro Et teneat culti iugera multa soli, Quem labor adsiduus vicino terreat hoste, Martia cui somnos classica pulsa fugent:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 11)
Me mea paupertas vita traducat inerti, Dum meus adsiduo luceat igne focus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 12)

SEARCH

MENU NAVIGATION