라틴어 문장 검색

Numquid ergo hic Lysimachus felicitate quadam dentibus leonis elapsus ob hoc, cum ipse regnaret, mitior fuit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 106:2)
Licet scias et in adflicta re publica esse occasionem sapienti viro ad se proferendum et in florenti ac beata petulantiam, invidiam, mille alia inertia vitia regnare.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 56:2)
me quoque invasit tremor, et terna monstri colla devicti intuens timui imperasse.
(세네카, Hercules Furens 1:28)
iter ruina quaeret et vacuo volet regnare mundo, robore experto tumet, et posse caelum viribus vinci suis didicit ferendo;
(세네카, Hercules Furens 1:33)
non ut inflexo genu regnantem adores petimus:
(세네카, Hercules Furens 6:7)
Eurystheus facili regnet in otio:
(세네카, Hercules Furens 8:9)
et, si placerent tertiae sortis loca, regnare potui:
(세네카, Hercules Furens 9:6)
vidi cruentos carcere includi duces et impotentis terga plebeia manu scindi tyranni, quisquis est placide potens dominusque vitae servat innocuas manus et incruentum mitis imperium regit animoque parcit, longa permensus diu felicis aevi spatia vel caelum petit vel laeta felix nemoris Elysii loca, iudex futurus, sanguine humano abstine quicumque regnas:
(세네카, Hercules Furens 11:13)
venena cessent, nulla nocituro gravis suco tumescat herba, non saevi ac truces regnent tyranni;
(세네카, Hercules Furens 13:17)
iam vacuus aether non potest odio tuae sufficere nuptae quasque devincam feras tellus timet concipere nec monstra invenit.
(세네카, Hercules Oetaeus 1:28)
toris caruisse regnantis leve est:
(세네카, Hercules Oetaeus 6:42)
Damnat meas devictus Alcides manus:
(세네카, Hercules Oetaeus 14:10)
Vati credere Thracio devictus iubet Hercules, iam, iam legibus obrutis mundo cum veniet dies, australis polus obruet , quicquid per Libyam iacet et sparsus Garamas tenet;
(세네카, Hercules Oetaeus 16:22)
vadis ad manes miserandus, unde Morte devicta tuleras triumphum, umbra nudatis veniens lacertis languido vultu tenuique collo;
(세네카, Hercules Oetaeus 23:11)
laudis est puram tenuisse ferrum, cumque regnabas, minus in procellis in tuas urbes licuisse fatis.
(세네카, Hercules Oetaeus 23:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION