라틴어 문장 검색

tu tuos parvo memorabis enses, quos ad Eoum tuleris Orontem signa frenatae moderatus alae Castore dextro;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Vibium Maximum17)
modo dexter Apollo quique venit iuncto mihi semper Apolline Caesar annuat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam8)
sed meliore via dextros tua vota marito promeruere deos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam30)
nil maestum, quid enim, quamvis infida levisque, Caesare tam dextro posset Fortuna timeri?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam54)
te Pietas oblita virum revocataque caelo Iustitia et gemina plangat Facundia lingua et Pallas doctique cohors Heliconia Phoebi, quis labor Aonios seno pede ducere cantus et quibus Arcadia carmen testudine mensis cura lyrae nomenque fuit quosque orbe sub omni ardua septena numerat Sapientia fama, qui furias regumque domos aversaque caelo sidera terrifico super intonuere cothurno, et quis lasciva vires tenuare Thalia dulce vel heroos gressu truncare tenores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum35)
protinus exorto dextrum risere sorores Aonides, puerique chelyn summisit et ora imbuit amne sacro iam tum mihi blandus Apollo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum42)
nullo sonet asper ianitor ore, Centauros Hydraeque greges Scyllaeaque monstra aversae celent valles, umbramque senilem invitet ripis, discussa plebe, supremus vector et in media componat molliter alga.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum106)
"nec sic aversum fama Mycenis volvit iter."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권239)
"adsis, o memor hospitii, Iunoniaque arva dexter ames, seu te roseum Titana vocari gentis Achaemeniae ritu, seu praestat Osirin frugiferum, seu Persei sub rupibus antri indignata sequi torquentem cornua Mithram."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권249)
at Inachio tenuis sub pectore regi tracta quies, dum mente deos inceptaque versat hospitia, et quae sint generis adscita repertis fata movet, postquam mediis in sedibus aulae congressi inque vicem dextras iunxere locumque, quo serere arcanas aptum atque evolvere curas, insidunt, prior his dubios compellat Adrastus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권47)
tua litora multo vomere suspendunt, fluviorum ductor Achivum, Inache - Persea neque enim violentior exit amnis humo, cum Taurum aut Pleiadas hausit aquosas spumeus et genero tumuit Iove - quos celer ambit Asterion Dryopumque trahens Erasinus aristas, et qui rura domant Epidauria - dexter Iaccho collis, at Hennaeae Cereri negat - ;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권49)
saltus tunc forte remotos torva parens - neque enim haec iuveni foret ire potestas - pacabat cornu gelidique aversa Lycaei.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권108)
"sic hoc tibi sidere dextro crescat onus."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권345)
"inquit age aversis thalamos purgate maritis, ipsa faces alias melioraque foedera iungam."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권72)
"natum Charopeia coniunx obtulit, accingunt sese et mirantia ferro pectora congestisque avidae simul undique dextris perfringunt, ae dulce nefas in sanguine vivo coniurant, matremque recens circumvolat umbra, talia cernenti mihi quantus in ossibus horror, quisve per ora color!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권80)

SEARCH

MENU NAVIGATION