라틴어 문장 검색

tandem, ut abscesserit inde dictator, ut obsidione liberatos extra vallum egressos fudisse ac fugasse hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 307:1)
nunc modicam rogationem promulgaturum de aequando magistri equitum et dictatoris .
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 308:2)
Dictator contionibus se abstinuit in actione minime populari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 310:1)
luce orta cum plebis concilium esset, magis tacita invidia dictatoris favorque magistri equitum animos versabat quam satis audebant homines ad suadendum quod volgo placebat prodire, et favore superante auctoritas tamen rogationi deerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 315:1)
omnes eam rogationem, quique Romae quique in exercitu erant, aequi atque iniqui, praeter ipsum dictatorem in contumeliam eius latam acceperunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 323:1)
ergo secuturum se fortunam suam, si dictator in cunctatione ac segnitie deorum hominumque iudicio damnata perstaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 330:2)
profecti et agmine incedentes ad dictatoris castra in admirationem et ipsum et omnes qui circa erant converterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 366:2)
ut constituta sunt ante tribunal signa, progressus ante alios magister equitum cum patrem Fabium appellasset circumfusosque militum eius totum agmen patronos consalutasset, parentibus inquit meis, dictator, quibus te modo nomine, quod fando possum, aequavi, vitam tantam debeo, tibi cum meam salutem omnium horum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 367:1)
omnium prope annales Fabium dictatorem adversum Hannibalem rem gessisse tradunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 384:1)
Coelius etiam eum primum a populo creatum dictatorem scribit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 384:2)
Servilio, qui tum procul in Gallia provincia aberat, ius fuisse dicendi dictatoris;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 385:2)
quam moram quia exspectare territa tanta clade civitas non poterat, eo decursum esse ut a populo crearetur qui pro dictatore esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 386:1)
patribus rectius visum est dictatorem a consulibus dici comitiorum habendorum causa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 409:1)
cum his orationibus accensa plebs esset, tribus patriciis petentibus, P. Cornelio Merenda L. Manlio Volsone M. Aemilio Lepido, duobus nobilium iam familiarum plebeis, C. Atilio Serrano et Q. Aelio Paeto, quorum alter pontifex, alter augur erat, Terentius consul unus creature, ut in manu eius comitia rogando collegae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 424:1)
illud haudquaquam discrepat, maiore conatu atque impetu rem actam quam prioribus annis, quia spem posse vinci hostem dictator praebuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 435:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION