라틴어 문장 검색

Quod differentia inter motum diurnum progressivum Apogaei in ipsius Syzygiis, & motum diurnum regressivum in ipsius Quadraturis, per Tabulas sit 4'.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 37:9)
Hae autem vires, si descendatur ad superficiem Terrae, diminuuntur in ratione distantiarum à centro Terrae, id est in ratione 60½ ad 1;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 41:4)
Altitudo prior ex summa virium, posterior ex earundem differentia oritur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 45:3)
Solis igitur & Lunae in AEquatore versantium & mediocriter à Terra distantium, sunto vires S & L. Et quoniam Luna in Quadraturis, tempore verno & autumnali extra AEquatorem in declinatione graduum plus minus 23½ versatur, & Luminaris ab AEquatore declinantis vis ad mare movendum minor sit, idque (quantum sentio) in duplicata ratione Sinus complementi declinationis quam proximè, vis Lunae in Quadraturis, (cum sinus ille sit ad radium ut 91706 ad 100000) erit 841/1000 L, & summa virium in Syzygiis erit L + S, ac differentia in Quadraturis 841/1000 L - S, adeoque L + S erit ad 841/1000 L - S ut 45 ad 25 seu 9 ad 5, & inde 5L + 5S aequalis erit 7569/1000 L - 9S, & 14S aequalis 2569/1000 L, & propterea L ad S ut 14000 ad 2569 seu 5-7/15 ad 1.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 45:4)
Eaque de causa figura Lunae Sphaerois esset, cujus maxima diameter producta transiret per centrum Terrae, & superaret diametros perpendiculares excessu pedum 180.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 53:4)
Si APEp Terram designet uniformiter densam, centroque C & polis P, p & aequatore AE delineatam;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 57:1)
& si centro C radio CP describi intelligatur sphaera Pape;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 57:2)
Et si in planum QR demittatur perpendiculum LM, vis tota particulae illius ad Terram circa ipsius centrum convertendum proportionalis erit eidem LM:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 58:2)
qui sunt figurarum illarum differentiae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 7:6)
Unde etiam si orbes ad centrum densiores sint quàm ad circumferentiam, idem erit motus aequinoctiorum Terrae totius ac prius;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 7:9)
Quod si figurae orbium mutentur, Terraque ad aequatorem AE, ob densitatem materiae ad centrum, jam altius ascendat quàm prius;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 7:11)
Terram autem ad centrum densiorem esse, & propterea sub AEquatore altiorem esse quàm ad polos in majore ratione quàm 692 ad 689, in superioribus insinuavimus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 7:14)
Angulus igitur FQG, qui longitudinum differentia est, oritur ab inaequalitate motuum Cometae ac Terrae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 13:15)
Igitur ex magna lucis in utroque situ differentia concluditur magna Solis & Cometae vicinitas in situ priore.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 17:34)
Cometas in Sectionibus conicis umbilicos in centro Solis habentibus moveri, & radiis ad solem ductis areas temporibus proportionales describere.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION