라틴어 문장 검색

Feci ergo, quod voluit, et brevi libello amicitias nostras aeternae memoriae consecravi;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 11:5)
manuque parum quam nihil omnino poscenti dare, quia in altero voluntas oppressa luctu, in altero amicitiae dissimulatio est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 5:30)
sed derat pisci patinae mensura, vocantur ergo in consilium proceres, quos oderat ille, in quorum facie miserae magnaeque sedebat pallor amicitiae, primus clamante Liburno
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV32)
Primo fige loco, quod tu discumbere iussus mercedem solidam veterum capis officiorum, fructus amicitiae magnae cibus;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V8)
Hunc tamen, quamvis et armis et fame urgueret occupatoque Ianiculo in ipsis urbis faucibus incubaret, sustinuit, reppulit, novissime etiam tanta admiratione perculit, ut superior ultro cum paene victis amicitiae foedera feriret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ETRUSCUM CUM REGE PORSENNA 2:1)
Nam interemptos cremavit, captivosque indulgenter habuit et sine pretio restituit, missisque legatis in urbem omni modo adnisus est ut facto foedere in amicitiam reciperetur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 15:1)
atque amicitiae regem facit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM IVGURTHINUM 17:1)
Quippe cum Ptolemaeus, rex Alexandriae, summum civilis belli scelus peregisset et foedus amicitiae cum Caesare medio Pompei capite sanxisset, ultionem clarissimi viri manibus quaerente Fortuna causa non defuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 55:1)
EXPERTIS invicem Parthis atque Romanis, cum Crassus et Pacorus utrimque virium mutuarum documenta fecissent, pari rursus reverentia integrata amicitia, et quidem ab ipso foedus Antonio cum rege percussum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB ANTONIO 1:1)
Nam et Scythae misere legatos et Sarmatae amicitiam petentes.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, PAX PARTHORUM ET CONSECRATIO AUGUSTI 2:1)
sed tua me virtus tamen et sperata voluptas suavis amicitiae quemvis efferre laborem suadet et inducit noctes vigilare serenas quaerentem dictis quibus et quo carmine demum clara tuae possim praepandere lumina menti, res quibus occultas penitus convisere possis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 6:2)
De hoc ipso quaesitum venio, et explices velim, quale illud convivium fuerit, a quo te abfuisse propter singularem omnium in te amicitiam non opinor.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 5:3)
Sed ne quis me aestimet dignatione consultationis gravari, quicquid de hoc mihi tenuis memoria suggesserit paucis revolvam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 1:3)
simulque Postumianum, qui forum defensionum dignatione nobilitat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 13:4)
Inter haec Avieni dicta Flavianus et Eustathius, par insigne amicitiae, ac minimo post Eusebius ingressi alacriorem fecere coetum, acceptaque ac reddita salutatione consederunt percontantes quidnam offenderint sermocinationis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION