라틴어 문장 검색

hac quoque gente adiuncta Chalcidem regressus, praemissis inde litteris, ut Demetriadem convenirent principes Aetolorum, cum quibus de summa rerum deliberaret, navibus eo ad diem indictum concilio venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 65:1)
qui cum haud dissimilia iis, ut in causa pari, quae pro Chalcidensibus in colloquio ad Euripi fretum dicta erant, quaedam etiam ferocius egisset, rex etiam atque etiam deliberare eos iussos, ne id consilii caperent, cuius, dum in futurum nimis cauti et providi essent, extemplo paeniteret, dimisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 105:1)
haec cum audissent, quinque dierum spatio ad deliberandum sumpto, temptata interim spe auxilii ab Antiocho, postquam legati missi ad regem nihil in eo praesidii esse retulerant, tum portas aperuerunt, pacti ne quid hostile paterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 370:1)
movit et decretum et adiecta oratio non ceteros modo sed ipsos etiam accusatores, et deliberaturos se quid iuris sui et officii esset dixerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 675:1)
pulsi enim et fuga conglobati, cum ducenti amplius in ipsis faucibus portae cecidissent, tantum intulerunt terrorem ut oratores extemplo ad praetorem mitteret Gentius Teuticum et Bellum, principes gentis, per quos indutias peteret, ut deliberare de statu rerum suarum posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 388:1)
non enim de bello deliberatis, patres conscripti, quod inferre potestis, gerere non potestis, cum nemo Rhodiorum arma adversus vos sit laturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 282:1)
tribuni cum ad deliberandum secessissent, victi auctoritatibus principum de integro agere coeperunt revocaturosque se easdem tribus pronuntiarunt, si M. Servilius aliique privati, qui dicere vellent, dixissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 437:1)
ubi disputata est ratio cum argentario, etiam ipsus ultro debet argentario:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 539)
nunc in Epidamnum pedibus redeundum est mihi, ut hanc rem vobis examussim disputem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, PROLOGVS26)
Philolaches Recordatus multum et diu cogitavi argumentaque in pectus institui multa ego, atque in meo corde, si est quod mihi cor, eam rem volutavi et diu disputavi, hominem cuius rei, quando natus esset, similem esse arbitrarer simulacrumque habere:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 21)
nunc utrisque disceptator eccum adest, age disputa.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 230)
Cum istoc primum, qui te novit, disputa.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 423)
quom hic non adfui, cum amicis deliberavi iam et cum cognatis meis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 22)
ceterisque omnibus doctrinis multae res vel omnes communes sunt dumtaxat ad disputandum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장70)
itaque faciliter contra eas disciplinas disputare possunt, quod pluribus telis disciplinarum sunt armati.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장74)

SEARCH

MENU NAVIGATION