라틴어 문장 검색

id quidem cavendum semper Romanis ducibus erit exemplaque haec vere pro documentis habenda, ne ita externis credant auxiliis ut non plus sui roboris suarumque proprie virium in castris habeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 484:1)
nec alia profecto species hesterno die oblata oculis animisque vestris memorabile illud edidit proelium, quo documentum dedistis hostibus non cum Scipionibus extinctum esse nomen Romanum et, cuius populi vis atque virtus non obruta sit Cannensi clade, ex omni profecto saevitia fortunae emersurum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 559:1)
non enim hesterno die, cum signum receptui dedi sequentibus effuse vobis turbatum hostem, frangere audaciam vestram, sed differre in maiorem gloriam atque opportunitatem volui, ut postmodo praeparati incautos, armati inermes atque etiam sopitos per occasionem adgredi possetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 561:2)
nec huius occasionis spem, milites, forte temere, sed ex re ipsa conceptam habeo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 562:1)
sed in rebus asperis et tenui spe fortissima quaeque consilia tutissima sunt, quia, si in occasionis momento cuius praetervolat opportunitas cunctatus paulum fueris, nequiquam mox omissam quaeras.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 568:2)
vicit tamen respectus Capuae, in quam omnium sociorum hostiumque conversos videbat animos, documento futurae, qualemcumque eventum defectio ab Romanis habuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 58:1)
multa secum quonam inde ire pergeret volventi subiit animum impetus caput ipsum belli Romam petendi, cuius rei semper cupitae praetermissam occasionem post Cannensem pugnam et alii volgo fremebant et ipse non dissimulabat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 95:1)
nam ad quattuor milia hominum frumentatum egressa cum in agris passim vagarentur, Livius, qui arci praesidioque Romano praeerat, intentus in omnis occasiones gerendae rei, C. Persium, inpigrum virum, cum duobus milibus et quingentis armatorum ex arce emisit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 555:2)
Indibilis pro utroque locutus haudquaquam ut barbarus stolide incauteve, sed potius cum verecundia ac gravitate, propiorque excusanti transitionem ut necessariam quam glorianti eam velut primam occasionem raptam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 275:1)
C. Hostilium cum cetero exercitu placet totam provinciam peragrare et cavere ne qua occasio novare cupientibus res daretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 371:1)
Hannibal magnum terrorem hostibus morte consulis unius, volnere alterius iniectum esse ratus, ne cui deesset occasioni, castra in tumulum in quo pugnatum erat extemplo transfert.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 420:1)
sensere Salapitani fraudem, et ab ira non defectionis modo sed etiam equitum interfectorum rati occasionem supplicii peti, remisso retro nuntio - perfuga autem Romanus erat - ut sine arbitro milites quae vellent agerent, oppidanos per muros urbisque opportuna loca in stationibus disponunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 425:1)
post profectionem eius Masinissa cum Silano clam congressus, ut ad nova consilia gentem quoque suam oboedientem haberet, cum paucis popularibus in Africam traiecit, non tam evidenti eo tempore subitae mutationis causa quam documento post id tempus constantissimae ad ultimam senectam fidei ne tum quidem eum sine probabili causa fecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 249:1)
venisse tempus quo et nefandam commilitonum necem et in semet ipsos, si eodem fuga delati forent, instructam fraudem ulciscerentur, et in omne tempus gravi documento sancirent ne quis umquam Romanum civem militemve in ulla fortuna opportunum iniuriae duceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 292:1)
robore maior, minor flore aetatis ferox, mortem in certamine quam ut alter alterius imperio subiceretur praeoptantes, cum dirimi ab tanta rabie nequirent, insigne spectaculum exercitui praebuere documentumque quantum cupiditas imperii malum inter mortales esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 325:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION