라틴어 문장 검색

de nostro damno agitur, quibus senex egregius eripitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 15:3)
Sensus honestos et magnificos habes, non coactos in sententiam, sed latius dictos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 5:4)
Ceterum verbis abundabat, sine commendatione partium singularum in universum magnificus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 12:4)
Cum tragicus ille apud nos ait magnificum esse " laudari a laudato viro," laude digno ait.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 16:3)
Quidam ad magnificas voces excitantur et transeunt in adfectum dicentium alacres vultu et animo, nec aliter concitantur quam solent Phrygii tibicinis sono semiviri et ex imperio furentes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 6:5)
ubi accessere numeri et egregium sensum adstrinxere certi pedes, eadem illa sententia velut lacerto excussiore torquetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 9:3)
Dissimilis utrique causa erat, sed utrique magnifica.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 16:3)
Qui grammaticus futurus Vergilium scrutatur, non hoc animo legit illud egregium:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 23:2)
Sed ne et ipse, dum aliud ago, in philologum aut grammaticum delabar, illud admoneo, auditionem philosophorum lectionemque ad propositum beatae vitae trahendam, non ut verba prisca aut ficta captemus et translationes inprobas figurasque dicendi, sed ut profutura praecepta et magnificas voces et animosas, quae mox in rem transferantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 34:1)
egregium opus pari iugo ducet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 16:5)
Si nobis animum boni viri liceret inspicere, o quam pulchram faciem, quam sanctam, quam ex magnifico placidoque fulgentem videremus, hinc iustitia, illinc fortitudine, hinc temperantia prudentiaque lucentibus !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 3:1)
Hoc est, mi Lucili, egregium, hoc securum ac liberum, nihil petere et tota fortunae comitia transire.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 3:1)
Haec nos similitudo coegit attendere et distinguere specie quidem vicina, re autem plurimum inter se dissidentia, ac dum observamus eos, quos insignes egregium opus fecerat, adnotare, quis rem aliquam generoso animo fecisset et magno impetu, sed semel.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 9:1)
O egregium pudicitiae patrocinium:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 1:7)
FVSCVS ARELLIVS egregie declamauit;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION