라틴어 문장 검색

illinc pendet, illuc spectat ac nititur, nostris tamquam melior interest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 5:6)
Secundum ex his, quae sunt, ponit Plato quod eminet et exsuperat omnia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 17:1)
Primo quia non fortiter illam repellimus nec toto ad salutem impetu nitimur, deinde quia illa, quae a sapientibus viris reperta sunt, non satis credimus nec apertis pectoribus haurimus leviterque tam magnae rei insistimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 9:6)
Et torqueri, si modo iacueris ipso torquente securior, et aegrotare, si non male dixeris fortunae, si non cesseris morbo, omnia denique, quae ceteris videntur mala, et mansuescent et in bonum abibunt, si super illa eminueris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 5:2)
Sublabentur autem, nisi ire et niti perseveraverint;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 35:2)
perit magnanimitas, quae non potest eminere, nisi omnia velut minuta contempsit, quae pro maximis volgus optat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 13:2)
ceteri cum iis, inter quae eminuere, labuntur et illos degravant ipsa, quae extulerant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 18:6)
Quaecumque videntur eminere in rebus humanis, quamvis pusilla sint et comparatione humillimorum extent, per difficiles tamen et arduos tramites adeuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 13:1)
Non plures autem super terram eminere debet truncus quam tres aut quattuor pedes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 18:6)
His adnumeres licet machinatores, qui pegmata per se surgentia excogitant et tabulata tacite in sublime crescentia et alias ex inopinato varietates aut dehiscentibus, quae cohaerebant, aut bis, quae distabant, sua sponte coeuntibus aut his, quae eminebant, paulatim in se residentibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 22:2)
Et si utatur suis viribus ac se in spatium suum extendat, non aliena via ad summa nititur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 30:6)
Sic quoque temptat resurgere et contra prava nititur, nancta vero praesidium et adiuta praeceptis evalescit, si tamen illam diutina pestis non infecit nec enecuit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 31:4)
Gloria et ambitio et nullus supra ceteros eminendi modus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 65:5)
est itaque inter se tam diversa dissideant et hausta male male digerantur aliis alio nitentibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 19:2)
Proponamus oportet finem summi boni, ad quem nitamur, ad quem omne factum nostrum dictumque respiciat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 45:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION