라틴어 문장 검색

Eo tempore anni calidis omnibus potius utendum est, vel calorem moventibus.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 34:6)
Eademque iis pericula sunt, quibus articulorum dolores tumoresque, sine podagra similibusque morbis, oriuntur, et desinunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 8:1)
Eadem viridis, aut viscerum dolorem, tumoremque cum aliquo periculo subesse, aut certe corpus integrum non esse, testatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 11:2)
Fereque eo modo demta materia, superioribus partibus levatis, morbum ipsum mollit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 11:1)
cum eo tamen ne praecordia dura sint, neve ea tumeant, neve lingua aspera sit, neve aut in medio corpore, aut in capite dolor ullus sit, neve tum febris increscat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVII De sudore eliciendo. 4:2)
Nam quo celerius tempestates corripiunt, eo maturius auxilia, etiam cum quadam temeritate, rapienda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VII Quomodo pestilentes febres curari debeant. 3:1)
eo quod illis contrarium esset exterreri, et ad quietem animi tenebras ipsas conferre aliquid judicabant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 5:2)
sub eadem salsa est saliva, sonant aures, venae moventur in capite, turbida urina est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, CAPUT V [2]. De destillatione ae gravedine. 2:3)
quod quidam vitandum esse dixerunt, eo quod maxime tum corpus calore egeret;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VI De cervicis morbis. 2:5)
Eoque id genus difficillime curatur, quod fere post longos morbos vis pestifera huc se inclinat:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIX De Coxarum morbis. 1:6)
autem eadem omnem dolorem levant, dura emolliunt, mediocriter calefaciunt Ad idem Andreae quoque malagma est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 6:4)
Ad eadem Panthemus utebatur calcis p. s. sinapis contriti, item foeni graeci, aluminis, singulorum p. I. sevi bubuli p. II.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 14:1)
Eadem cancro quoque obsistunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXII De medicamentis quibus aridis utimur. 9:4)
Eadem increscentem quoque carnem coercent.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXII De medicamentis quibus aridis utimur. 9:7)
aut ejusdem passi heminae tres usque eo coquuntur, extracta inde gutta indurescat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXV De Catapotiis. 21:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION