라틴어 문장 검색

Cum multae res in philosophia nequaquam satis adhuc explicatae sint, tum perdifficilis, Brute, quod tu minime ignoras, et perobscura quaestio est de natura deorum, quae et ad cognitionem animi pulcherrima est et ad moderandam religionem necessaria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 1:1)
Nam cum otio langueremus et is esset rei publicae status ut eam unius consilio atque cura gubernari necesse esset, primum ipsius rei publicae causa philosophiam nostris hominibus explicandam putavi, magni existimans interesse ad decus et ad laudem civitatis res tam gravis tamque praeclaras Latinis etiam litteris contineri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 7:3)
omnes autem eius partes atque omnia membra tum facillume noscuntur, cum totae quaestiones scribendo explicantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 9:4)
Exposui fere non philosophorum iudicia sed delirantium somnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 42:1)
Quod si ita est, vere exposita illa sententia est ab Epicuro, quod beatum aeternumque sit id nec habere ipsum negotii quicquam nec exhibere alteri, itaque neque ira neque gratia teneri, quod quae talia essent inbecilla essent omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 45:2)
quod quia quem ad modum natura efficere sine aliqua mente possit non videtis, ut tragici poetae cum explicare argumenti exitum non potestis confugitis ad deum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 53:3)
quaeras putemne talem esse qualis modo a te sit exposita:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 57:6)
in hac ita exposita sententia sunt qui existiment, quod ille inscitia plane loquendi fecerit, fecisse consulto:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 85:9)
quibus explicatis ad rationemque revocatis rerum magis natura cognoscitur quam deorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 119:6)
Atque id facilius cernemus toto genere hoc igneo quod tranat omnia subtilius explicato.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 25:1)
atque hic locus a Zenone tractatus post a Cleanthe et Chrysippo pluribus verbis explicatus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 63:2)
Sed quid sit ipsa natura explicandum est ante breviter, quo facilius id quod docere volumus intellegi possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 81:2)
Illa potius explicetur incredibilis fabrica naturae:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 138:2)
Quibus rebus expositis satis docuisse videor hominis natura quanto omnis anteiret animantes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 153:4)
quare si videtur noli agere confuse, ut hoc explicemus, hac disputatione quod quaeritur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 19:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION