라틴어 문장 검색

Plurimum enim refert, vitam aliquis extendat an mortem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 33:2)
Sive crus alligatum sive brachium aspiceres, nudari iuberes et ipsum tibi corpus ostendi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 9:4)
Extende in plures dies illum ebrii habitum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 18:4)
Utique enim quo prudentior est, hoc magis se ad id, quod est optimum, extendet et id omni modo consequi cupiet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 21:5)
Per totam vitam opus eius extenditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 38:3)
Ex omni enim materia, quae nudata est, ut ait, radices exeunt novae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 18:5)
Ecce Posidonius, ut mea fert opinio, ex is qui plurimum philosophiae contulerunt, dum vult describere primum, quemadmodum alia torqueantur fila, alia ex molli solidoque ducantur, deinde quemadmodum tela suspensis ponderibus rectum stamen extendet, quemadmodum subtemen insertum, quod duritiam utrimque conprimentis tramae remolliat, spatha coire cogatur et iungi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 20:2)
Et si utatur suis viribus ac se in spatium suum extendat, non aliena via ad summa nititur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 30:6)
Quare senectutem et sibi et aliis gravem extendit ?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 1:4)
Hoc inter Pompeium et Caesarem, inter Ciceronem Catonemque commissum est, Catonem inquam illum, quo sedente populus negatur permisisse sibi postulare Florales iocos nudandarum meretricum, si credis spectasse tunc severius homines quam iudicasse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 8:1)
Optat ultima malorum, et quae pati gravissimum est extendi ac sustineri cupit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 13:7)
Dic potius, quam naturale sit in inmensum mentem suam extendere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 21:1)
nos utraque extendimus et longa spe ac metu facimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 4:3)
Alexander Persas quidem et Hyrcanos et Indos et quicquid gentium usque in oceanum extendit oriens, vastabat fugabatque, sed ipse modo occiso amico, modo amisso iacebat in tenebris, alias scelus, alias desiderium suum maerens, victor tot regum atque populorum irae tristitiaeque succumbens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 29:1)
Extendamus vitam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION