라틴어 문장 검색

Eripiunt subito nubes caelumque diemque Teucrorum ex oculis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 8:5)
eripui, fateor, leto me, et vincula rupi, limosoque lacu per noctem obscurus in ulva delitui, dum vela darent, si forte dedissent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 7:19)
Ille nihil, nec me quaerentem vana moratur, sed graviter gemitus imo de pectore ducens, "Heu fuge, nate dea, teque his, ait, eripe flammis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 12:10)
Tum Danai gemitu atque ereptae virginis ira undique collecti invadunt, acerrimus Aiax, et gemini Atridae, Dolopumque exercitus omnis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 17:6)
namque etsi nullum memorabile nomen feminea in poena est, nec habet victoria laudem, extinxisse nefas tamen et sumpsisse merentis laudabor poenas, animumque explesse iuvabit ultricis flammae, et cineres satiasse meorum."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 24:10)
Aspice - namque omnem, quae nunc obducta tuenti mortalis hebetat visus tibi et umida circum caligat, nubem eripiam;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 25:10)
Eripe, nate, fugam, finemque impone labori.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 25:17)
Hoc erat, alma parens, quod me per tela, per ignis eripis, ut mediis hostem in penetralibus, utque Ascanium patremque meum iuxtaque Cresam alterum in alterius mactatos sanguine cernam?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 28:8)
- Hic mihi nescio quod trepido male numen amicum confusam eripuit mentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 31:29)
Eripite, O socii, pariterque insurgite remis!"
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 23:8)
" Dixit, vaginaque eripit ensem fulmineum, strictoque ferit retinacula ferro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 24:7)
sed finem imposuit pugnae, fessumque Dareta eripuit mulcens dictis, ac talia fatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 18:2)
"Iuppiter omnipotens, si nondum exosus ad unum Troianos, si quid pietas antiqua labores respicit humanos, da flammam evadere classi nunc, Pater, et tenues Teucrum res eripe leto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 26:4)
Illum ego per flammas et mille sequentia tela eripui his umeris, medioque ex hoste recepi;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 5:9)
tuque invade viam, vaginaque eripe ferrum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 10:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION