라틴어 문장 검색

cum hostes in arce, in Capitolio essent, exsulum et servorum dux profanatis omnibus in cella Iovis optimi maximi habitaret, Tusculi ante quam sumpta sunt arma;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 214:3)
in dubio fuit, utrum L. Mamilius, Tusculanus dux, an P. Valerius et C. Claudius consules Romanam arcem liberarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 214:4)
dum ad Antium haec geruntur, interim Aequi robore iuventutis praemisso arcem Tusculanam improviso nocte capiunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 249:1)
parte exercitus consul castra Aequorum oppugnabat, partem Tusculanis dederat ad arcem reciperandam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 252:2)
Romam tanti erant terrores allati ut posito iam decemvirali odio patres vigilias in urbe habendas censerent, omnes qui per aetatem arma ferre possent custodire moenia ac pro portis stationes agere iuberent, arma Tusculum ac supplementum decernerent decemvirosque ab arce Tusculi degressos in castris militem habere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 455:1)
non, si tribunicium auxilium et provocationem plebi Romanae, duas arces libertatis tuendae, ademistis, ideo in liberos quoque nostros coniugesque regnum vestrae libidini datum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 486:1)
si inde non pellitur, iam intra moenia erit et arcem et Capitolium scandet et 8 in domos vestras vos persequetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 756:5)
nonne Canuleio duce se speraturos Capitolium atque arcem scandere posse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 22:1)
collesque inter Fidenas atque Anienem ceperunt referentes castra, nec ante in campos degressi sunt quam legiones Faliscorum auxilio venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 191:2)
faliscus, procul ab domo militiam aegre patiens satisque fidens sibi, poscere pugnam:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 194:2)
Tolumnius, quamquam suorum magis placebant consilia, ne longinquam militiam non paterentur Falisci, postero die se pugnaturum edicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 195:1)
trium populorum exercitus ita stetit instructus ut dextrum cornu Veientes, sinistrum Falisci tenerent, medii Fidenates essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 197:2)
Dictator dextro cornu adversus Faliscos, sinistro contra Veientem Capitolinus Quinctius intulit signa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 198:1)
parumper silentium et quies fuit nec Etruscis, nisi cogerentur, pugnam inituris et dictatore arcem Romanam respectante, ut ex ea ab auguribus, simul aves rite admisissent, ex composito tolleretur signum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 199:1)
M. Cornelio Maluginense L. Papirio Crasso consulibus exercitus in agrum Veientem ac Faliscum ducti, praedae abactae hominum pecorumque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 224:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION