라틴어 문장 검색

dividunt enim in partes et eas quidem magnas, primum in sensus, deinde in ea quae ducuntur a sensibus et ab omni consuetudine, quam obscurari volunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 57:2)
an non videmus hoc usu venire, ut quos numquam putassemus a nobis internosci posse eos consuetudine 20 adhibita tam facile internosceremus ne minimum quidem similes viderentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 77:7)
internoscit consuetudine oculorum, sic tu internosces si adsueveris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 78:4)
Nobis autem primum etiam si quid percipi possit tamen ipsa consuetudo adsentiendi periculosa esse videtur et lubrica.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 92:1)
quam multa ille contra sensus, quam multa contra omnia quae in consuetudine probantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 102:3)
Sed ut ad ea quae clariora sunt veniam, res iam universas profundam, de quibus volumina inpleta sunt non a nostris solum sed etiam a Chrysippo (de quo queri solent Stoici, dum studiose omnia conquisierit contra sensus et perspicuitatem contraque omnem consuetudinem contraque rationed, ipsum sibi respondentem inferiorem fuisse, itaque ab eo armatum esse Carneadem);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 117:6)
neque solum id dixit, sed quos ei commodum fuit compellavit, Lucium vero Lamiam, equitem Romanum, praestanti dignitate hominem et saluti meae pro familiaritate, rei publicae pro fortunis suis amicissimum, consul imperiosus exire ex urbe iussit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 5장 2:3)
tametsi non modo ignoscendi ratio verum etiam cognoscendi consuetudo iam de civitate sublata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 1장 3:4)
nam cum Metellis, Serviliis, Scipionibus erat ei non modo hospitium verum etiam domesticus usus et consuetudo, quas, ut aequum est, familias honestatis amplitudinisque gratia nomino.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 6장 1:3)
quod consuetudine patres faciunt, id quasi novum reprehendis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 15장 3:5)
neque haec tu non intellegis, sed usque eo quid arguas non habes, ut non modo tibi contra nos dicendum putes verum etiam contra rerum naturam contraque consuetudinem hominum contraque opiniones omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 15장 4:1)
quae non modo id habet in se mali quod tot civis atrocissime sustulit verum etiam hominibus lenissimis ademit misericordiam consuetudine incommodorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 53장 2:4)
etsi vereor, iudices, ne turpe sit pro fortissimo viro dicere incipientem timere minimeque deceat, cum T. Annius ipse magis de rei publicae salute quam de sua perturbetur, me ad eius causam parem animi magnitudinem adferre non posse, tamen haec novi iudici nova forma terret oculos qui, quocumque inciderunt, veterem consuetudinem fori et pristinum morem iudiciorum requirunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 1장 1:1)
reliquum est ut iam illum natura ipsius consuetudoque defendat, hunc autem haec eadem coarguant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 14장 1:1)
consuetudinem illius perpetuam in vi inferenda, huius tantum in repellenda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 19장 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION