라틴어 문장 검색

Est ingens gelidum lucus prope Caeretis amnem Religione patrum late sacer, et adiecit, quo proprietatem religionis exprimeret:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 9:2)
Secundum Pompeium Festum religiosi sunt qui facienda et vitanda discernunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 10:1)
Nam festis diebus rivos veteres sordidatos detergere licet, novos fodere non licet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 10:5)
Cavetur enim in iure pontificio ut, quoniam oves duabus ex causis lavari solent, aut ut curetur scabies aut ut lana purgetur, festis diebus purgandae lanae gratia oves lavare non liceat, liceat autem, si curatione scabies abluenda sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 11:2)
Nomina etiam sacrorum locorum sub congrua proprietate proferre pontificalis observatio est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 1:1)
Sacra suosque tibi commendat Troia Penates mox adiecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 12:2)
Ambarvalis hostia est, ut ait Pompeius Festus, quae rei divinae causa circum arva ducitur ab his qui pro frugibus faciunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 7:2)
Et ductus cornu stabit sacer hircus ad aras et alibi:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 8:4)
Mirandum est huius poetae et circa nostra et circa externa sacra doctrinam.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 1:1)
Dedit ergo epitheton deo quo et argumentum veterum victoriarum Herculis et commemoratio novae historiae quae recenti Romano sacro causam dedit contineretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 11:6)
Κατὰ διαστολὴν, inquit, Potitiorum, qui ab Appio Claudio praemio corrupti sacra servis publicis prodiderunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 13:2)
quasi ministros eorum sacri custodes vocari.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 14:3)
nisi forte custodem dixit eam quae se prohibuerit et continuerit a sacris, ut ipse alibi:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 15:3)
Nam propria observatio est in Herculis sacris epulari sedentes:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 16:3)
Custoditur in eodem loco ut omnes aperto capite sacra faciant.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION