라틴어 문장 검색

quapropter imminentem querellam nostri doloris nequaquam valebis ulterius effundere,1 quia, succedentibus prosperis sive obliviscare seu neglegas gratiam antiquam, iuxta est acerbum, proinde si futura magni pensitas, scribe clerico, si praesentia, scribe collegae;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Polemio suo salutem 4:1)
quod inter obstrictas affectu mediante personas asperrimum quamquam atque acerbissimum est, non tamen causis efficitur qualibuscumque, sed plurimis certis et necessariis quaeque diversis proficiscuntur ex originibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 1:3)
) in omnibus cedam, quippe qui in alio genere virtutum iam per quinquennia decem non aequaevis sacerdotibus tantum verum et antiquis, quotiens collatus, antelatus quoque sis, noveris volo, quamvis astra questibus quatias atque maiorum cineres favillasque in testimonium laesae caritatis implores, pedem me conflictui tuo, si mutuo super amore certandum est, non retracturum, quia cum in ceteris rebus tum foedissimum perquam est in dilectione superari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 8:2)
neque enim ille dedisset, si molles habitus et tegmina foeda fateri ausa seni.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권61)
"sed si fata negent, quam foedum ac triste reverti!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권230)
"nec ego hos cultus aut foeda subissem tegmina, ni primo tu visa in litore:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권271)
casusne suos ferat ipsa parenti seque simul iuvenemque premat, fortassis acerbas hausurum poenas?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권279)
"numquamne avidis arcebo rapinis hoc petulans foedumque pecus, semperque pudici decrescet mihi turba chori?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, arbor Atedii Melioris12)
"dicebam, veniet - manete campi atque amnis - , veniet favente caelo, qui foedum nemus et putres harenas celsis pontibus et via levabit."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana35)
- blande matrumque patrumque vulnera, qui viduos potui mulcere dolores, ille ego lugentum mitis solator, acerbis auditus tumulis et descendentibus umbris, deficio medieasque manus fomentaque quaero vulneribus, sed summa, meis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum22)
nec zephyri rapuere gradum, sed foeda silentis aura poli.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권3)
"non haec trieterica vobis nox patrio de more venit, non orgia Cadmi cernitis aut avidas Bacchum scelerare parentes, nebridas et fragiles thyrsos portare putastis imbellem ad sonitum maribusque incognita veris foeda Celaenaea committere proelia buxo?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권270)
restabat acerbis funeribus socioque gregi non sponte superstes Haemonides - ille haec praeviderat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권281)
vario sic turbidus aestu angitur ac sese culpat super omnia, qui non orantem in mediis legatum coetibus ense perculerit foedasque palam satiaverit iras.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권13)
"pro vitae foeda cupido!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권145)

SEARCH

MENU NAVIGATION