라틴어 문장 검색

Ut Mauri Libycis centum stent dentibus orbes Et crepet in nostris aurea lamna toris, Nec labris nisi magna meis crystalla terantur Et faciant nigras nostra Falerna nives;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXII2)
Cornua Sarmatici ter perfida contudit Histri, Sudantem Getica ter nive lavit equum;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, CI7)
Si quid nostra tuis adicit vexatio rebus, Mane vel a media nocte togatus ero Stridentesque feram flatus aquilonis iniqui Et patiar nimbos excipiamque nives.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXXII1)
Excipere hos illos, et tota surgere cena Marmora calcantem frigidiora gelu:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LX6)
Lintea si sumes, nive candidiora loquetur, Sint licet infantis sordidiora sinu.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXXII4)
Setinos, moneo, nostra nive frange trientes:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CIII Colum nivarium1)
Attenuare nives norunt et lintea nostra:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CIV Saccus nivarius1)
Frigidior colo non salit unda tuo.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CIV Saccus nivarius2)
Frigida non deerit, non deerit calda petenti.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CV Urceoli ministratorii1)
quod ideo fingitur, quia per naturam nimii est caloris, adeo ut etiam ova quibus supersidet possit coquere, nisi admoveat gagaten lapidem frigidissimum, ut testatur Lucanus feta tepefacta sub alite saxa (6.676). aut quia nec aquila nec laurus dicitur fulminari, ideo Iovis ales aquila, Iovis coronam lauream accepimus, et qui triumphant lauro coronantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3943)
et omnis gerundi modus tam ab agentis quam a patientis significatione similiter profertur, ut cantando tu illum, id est dum cantas, et frigidus in pratis cantando rumpitur anguis, id est dum ei cantatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7133)
'segnis' autem est proprie frigidus, sine igni, ut 'securus' sine cura, 'sedulus' sine dolo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3743)
tantummodo sit serenum, ut Horatius manet sub Iove frigido venator tenerae coniugis inmemor:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1164)
linquebant dulces animas item alibi et cum frigida mors anima seduxerit artus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1401)
avribus aera captat naturale enim est, ut a qua parte flaturus est ventus, ad eam auris admota frigidior fiat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5141)

SEARCH

MENU NAVIGATION