라틴어 문장 검색

namque promptus animi Martius transvectos navibus gladiatores in adversam Padi ripam repente effudit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 23장6)
protrita hostium acie versi in fugam etiam qui subveniebant;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 26장2)
Et proelium quidem, abruptis quae supererant navibus, fuga diremptum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 36장1)
atque illum supremas iam curas animo volutantem repens tumultus avertit, nuntiata consternatione ac licentia militum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 49장2)
Intererat consiliis frater eius L. Vitellius seque iam adulantibus offerebat, cum repente Coenus libertus Neronis atroci mendacio universos perculit, adfirmans superventu quartae decimae legionis, iunctis a Brixello viribus, caesos victores;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 54장1)
conclamatum repente quartam decimam legionem verso itinere ad proelium venire;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장10)
cupressus arbor in agris eius conspicua altitudine repente prociderat ac postera die eodem vestigio resurgens procera et latior virebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 78장4)
quod si adfuisset fides, aut opprimi universis Vitellianorum viribus duae legiones, nondum coniuncto Moesico exercitu, potuere, aut retro actae deserta Italia turpem fugam conscivissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 9장4)
nam plurium adcursu versa fortuna, et acerrimus quisque sequentium fugae ultimus erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 16장3)
iuvit locus, artiore illic via et fracto interfluentis rivi ponte, qui incerto alveo et praecipitibus ripis fugam impediebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장6)
et exciti prospero clamore, qui modo per agros fuga palabantur, victoriae se miscebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장10)
quin et barbari contemptim vagabantur, fabricatis repente navibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 47장8)
Domitiano aderat animus, sed custodes a Vitellio additi, quamquam se socios fugae promitterent, tamquam insidiantes timebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 59장9)
repentina vis dictatorem Caesarem oppresserat, occultae Gaium insidiae, nox et ignotum rus fugam Neronis absconderant, Piso et Galba tamquam in acie cecidere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 68장3)
quippe miles Vitellii adversus pericula ferox, laboribus et vigiliis parum intentus erat, et hibernus imber repente fusus oculos aurisque impediebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 69장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION