라틴어 문장 검색

primores equitum proximi gaudio patrum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 4장4)
ac tamen grande gaudium quod tam pauperes forent quibus donasset Nero quam quibus abstulisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 20장8)
mox, ut in magnis mendaciis, interfuisse se quidam et vidisse adfirmabant, credula fama inter gaudentis et incuriosos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 34장5)
Nullam caedem Otho maiore laetitia excepisse, nullum caput tam insatiabilibus oculis perlustrasse dicitur, seu tum primum levata omni sollicitudine mens vacare gaudio coeperat, seu recordatio maiestatis in Galba, amicitiae in Tito Vinio quamvis immitem animum imagine tristi confuderat, Pisonis ut inimici et aemuli caede laetari ius fasque credebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 44장1)
nec militum animus in gaudium aut formidine permotus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 64장2)
quod Aedui formidine Lugdunenses gaudio fecere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 64장11)
sed plurimum trepidationis in publico, ut quemque nuntium fama attulisset, animum vultumque conversis, ne diffidere dubiis ac parum gaudere prosperis viderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 85장6)
ut vero deformis et flens et praeter spem incolumis Valens processit, gaudium miseratio favor:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 29장7)
Attonitas subito terrore mentis falsum gaudium in languorem vertit, repertis qui descivisse a Vitellio exercitum ementirentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 42장1)
additae erga Germanicum exercitum laudes gratesque et missa legatio quae gaudio fungeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 55장6)
nec ullis postea fortunae inlecebris aut ambitu civitatis in gaudium evicta domus suae tantum adversa sensit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 64장7)
legati tribunique ex moribus imperatorum severitatem aemulantur vel tempestivis conviviis gaudent;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장4)
vulgus quoque militum clamore et gaudio deflectere via, spatia certaminum recognoscere, aggerem armorum, strues corporum intueri mirari;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 70장8)
quippe et provinciales sueto militum contubernio gaudebant, plerique necessitudinibus et propinquitatibus mixti, et militibus vetustate stipendiorum nota et familiaria castra in modum penatium diligebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 80장9)
adgregabantur e plebe flagitiosa per obsequia Vitellio cogniti, scurrae, histriones, aurigae, quibus ille amicitiarum dehonestamentis mire gaudebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 87장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION