라틴어 문장 검색

Haec apud sapientem nec umquam in turpes indignosque impingitur nec umquam ita defetigata errat, ut non, quotiens dignum invenerit, quasi ex pleno fluat.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 125:6)
Indignam te sacerdotio dicerem, si transisses per lupanar.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Sacerdos Peostituta.12)
Egregius gener, cui nihil est gloriosius quam quod inter cruciarios non est.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, demens qui servo filiam iunxit.13)
Itane est nuptiis dignus, quia indignus est cruce?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, demens qui servo filiam iunxit.15)
Non postulo ut gloriosum mori, sed ut tutum sit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, homicida in se.25)
Facinus indignum si inueniuntur manus, quae sepeliant eum quem occiderunt suae.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, homicida in se.33)
Res indignissima:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.29)
indigna te sunt spolia, si tantum refers quantum imperatum est.
(세네카, Hercules Furens 4:5)
Indignus ille, fateor, est thalamis tuis, Nero insitivus, Domitio genitus patre, sed cede fatis atque fortunae tuae, alumna, quaeso neve violentam move iram mariti, forsitan vindex deus existet aliquis, Iactus et veniet dies.
(세네카, 옥타비아 5:1)
an non sic occiduntur qui ad indignos confugiunt?
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 6:6)
ipse fortunae diu prosperae et in longo tenore felicitatis magnis interim ictus uulneribus, exilio, ruina partium pro quibus steterat, filiae exitu tam tristi atque acerbo, omnium aduersorum nihil ut uiro dignum erat tulit praeter mortem, quae uere aestimanti minus indigna uideri potuit, quod a uictore inimico nil crudelius passurus erat quam quod eiusdem fortunae compos uicto fecisset.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 22:4)
Si occidetur Cicero, iacebit inter Pompeium patrem filiumque et Afranium, Petreium, Q. Catulum, M. Antonium illum indignum hoc successore generis;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 3:3)
nullum tamen fuit Camilli opus maius quam quod indignum putauit uiros salutem pactioni debere.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 6:4)
"pro facinus indignum!"
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 11:10)
commissa nocti quicquid indignum aut ferum
(세네카, Troades 294:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION