라틴어 문장 검색

habita tamen ratione, ne febrem ista, si nimium processerint, excitent.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 1:9)
hic habitat nullo constricta Licentia nodo et flecti faciles Irae vinoque madentes Excubiae Lacrimaeque rudes et gratus amantum Pallor et in primis titubans Audacia furtis iucundique Metus et non secura Voluptas;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:46)
iamiam conscendere puppes Sardoniosque habitare sinus et inhospita Cyrni saxa parant vitamque freto spumante tueri.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:72)
vitales utrimque duas, quas mitis oberrat temperies habitanda viris;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:146)
illic pretiosior aetas, aurea progenies habitat, semperque tenemus quod superi meruere semel.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:159)
omnis quae mobile Ponti aequor et Adriacas tellus interiacet undas squalet inops pecudum, nullis habitata colonis, instar anhelantis Libyae, quae torrida semper solibus humano nescit mansuescere cultu.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:21)
ecce Palatino crevit reverentia monti exultatque habitante deo potioraque Delphis supplicibus late populis oracula pandit atque suas ad signa iubet revirescere laurus.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:11)
hic habitant vario facies distincta metallo saecula certa locis:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:227)
Pro portione etiam facultatum quam optime pater familiae debet habitare, ut et libentius rus veniat et degat in eo iucundius.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 4장 8:1)
Omnes tamen quam proxime alter ab altero debent habitare, ne vilici diversas partes circumeuntis sedulitas distendatur et ut inter se diligentiae et neglegentiae cuiusque testes sint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 8:2)
iungaturque tugurium, quod et custodes habitent, et quo condatur instrumentum:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 3:3)
habita indici fides et cernebantur ignes, suggressique propius speculatores audiri fremitum equorum inmensique et inconditi agminis murmur attulere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 12장3)
Ac forte habita per illos dies de Votieno Montano, celebris ingenii viro, cognitio cunctantem iam Tiberium perpulit ut vitandos crederet patrum coetus vocesque quae plerumque verae et graves coram ingerebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 42장1)
cetera non ambigua sunt, magnas eas copias per plana etiam ac foro propinqua habitavisse, unde Tuscum vicum e vocabulo advenarum dictum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 65장3)
Graecos ea tenuisse Capreasque Telebois habitatas fama tradit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 67장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION