라틴어 문장 검색

Et sponsabo te mihi in sempiternum; et sponsabo te mihi in iustitia et iudicio et in misericordia et miserationibus.
(불가타 성경, 호세아서, 2장21)
Et, filii Sion, exsultate et laetamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis pluviam iustitiae et descendere fecit ad vos imbrem matutinum et serotinum sicut prius.
(불가타 성경, 요엘서, 2장23)
Qui convertunt in absinthium iudicium et iustitiam in terram deiciunt.
(불가타 성경, 아모스서, 5장7)
Et affluat quasi aqua iudicium, et iustitia quasi torrens perennis.
(불가타 성경, 아모스서, 5장24)
Numquid currunt in petris equi, aut aratur mare in bobus, quoniam convertistis in venenum iudicium et fructum iustitiae in absinthium?
(불가타 성경, 아모스서, 6장12)
Popule meus, memento, quaeso, quid cogitaverit Balac rex Moab, et quid responderit ei Balaam filius Beor, de Settim usque ad Galgalam, ut cognoscas iustitias Domini ".
(불가타 성경, 미카서, 6장5)
Iram Domini porto, quoniam peccavi ei, donec iudicet causam meam et faciat iudicium meum; educet me in lucem, videbo iustitiam eius.
(불가타 성경, 미카서, 7장9)
Quaerite Dominum, omnes mansueti terrae, qui iudicium eius estis operati; quaerite iustitiam, quaerite mansuetudinem, si quomodo abscondamini in die furoris Domini.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장3)
et adducam eos, et habitabunt in medio Ierusalem; et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum in veritate et iustitia.
(불가타 성경, 즈카르야서, 8장8)
et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia.
(불가타 성경, 말라키서, 3장3)
Et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pennis eius; et egrediemini et salietis sicut vituli saginati
(불가타 성경, 말라키서, 3장20)
et destinaverunt aliqui de populo et abierunt ad regem, et dedit illis potestatem, ut facerent iustitias gentium.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장13)
Tunc descenderunt multi quaerentes iustitiam et iudicium in desertum, ut sederent ibi,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장29)
Abraham, nonne in tentatione inventus est fidelis, et reputatum est ei ad iustitiam?
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장52)
Et vidit populus fidem Simonis et gloriam, quam cogitabat facere genti suae; et posuerunt eum ducem suum et principem sacerdotum, eo quod ipse fecerat haec omnia et iustitiam et fidem, quam conservavit genti suae, et exquisivit omni modo exaltare populum suum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장35)

SEARCH

MENU NAVIGATION