라틴어 문장 검색

Exiguum natura desiderat, opinio inmensum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 8:1)
error inmensus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 9:5)
Profunda super nos altitudo temporis veniet, pauca ingenia caput exerent et in idem quandoque silentium abitura oblivioni resistent ac se diu vindicabunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 5:1)
necesse est enim in inmensum exeat cupiditas, quae naturalem modum transilit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 39 5:4)
coluntur aquarum calentium fontes, et stagna quaedam vel opacitas vel inmensa altitudo sacravit Si hominem videris interritum periculis, intactum cupiditatibus, inter adversa felicem, in mediis tempestatibus placidum, ex superiore loco homines videntem, ex aequo deos, non subibit te veneratio eius ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 3:5)
Omnia in idem profundum cadunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 3:4)
Quam fortiter ille gladio usus esset, quam animose in profundam se altitudinem maris aut abscisae rupis inmisisset!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 21:2)
Causa autem est, quod non pervenimus ad illud bonum inmensum et insuperabile, ubi necesse est resistat voluntas nostra, quia ultra summum non est locus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 11:6)
Ad vos deinde transeo, quorum profunda et insatiabilis gula hinc maria scrutatur, hinc terras, alia hamis, alia laqueis, alia retium variis generibus cum magno labore persequitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 22:1)
Hodie utrum tandem sapientiorem putas, qui invenit quemadmodum in inmensam altitudinem crocum latentibus fistulis exprimat, qui euripos subito aquarum impetu implet aut siccat et versatilia cenationum laquearia ita coagmentat, ut subinde alia facies atque alia succedat et totiens tecta quotiens fericula mutentur, an eum, qui et aliis et sibi hoc monstrat, quam nihil nobis natura durum ac difficile imperaverit, posse nos habitare sine marmorario ac fabro, posse nos vestitos esse sine commercio sericorum, posse nos habere usibus nostris necessaria, si contenti fuerimus iis quae terra posuit in summo ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 15:1)
Inrupit in res optime positas avaritia et, dum seducere aliquid cupit atque in suum vertere, omnia fecit aliena et in angustum se ex inmenso redegit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 38:5)
Iam eram fastidio mihi, iam reliquias aetatis infractae contemnebam in immensum illud tempus et in possessionem omnis aevi transiturus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 2:4)
Dic potius, quam naturale sit in inmensum mentem suam extendere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 21:1)
Opaca linquens Ditis inferni loca adsum profundo Tartari emissus specu, incertus utras oderim sedes magis:
(세네카, 아가멤논 1:1)
fluctibus variis agor, ut cum hinc profundum ventus, hinc aestus rapit, incerta dubitat unda cui cedat malo.
(세네카, 아가멤논 3:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION