라틴어 문장 검색

Cum L. Cornelius Scipio Asiaticus triumphans hostium duces in carcerem coniectarit, alienum videtur esse dignitate reipublicae, in eum locum imperatorem populi Romani duci, in quem locum ab eo coniecti sunt duces hostium;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIX 8:2)
Argivum autem bellum, id est Achaicum, multis post annis a L. Mummio imperatore gestum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVI 18:1)
Quid sit rogatio, quid lex, quid plebisscitum, quid privilegium;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 1:1)
QUAERI audio quid lex sit, quid plebisscitum, quid rogatio, quid privilegium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 2:1)
Sed totius huius rei iurisque, sive cum populus sive cum plebs rogatur, sive quod ad singulos sive quod ad universos pertinet, caput ipsum et origo et quasi fons rogatio est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 8:1)
Ista enim omnia vocabula censentur continenturque rogationis principali genere et nomine;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 9:1)
Nam et plebisscita et privilegia translaticio nomine legis appellaverunt eademque omnia confuso et indistincto vocabulo rogationes dixerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 10:2)
Q. Fabius, imperator Romanus, dedit ad Carthaginienses epistulam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVII 4:2)
Imperator noster, si quis extra ordinem depugnatum ivit, ei multam facit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, I 7:4)
Repperi tamen in oratione C. Caesaris, Qua Plautian Rogationem Suasit, necessitatem dictam pro necessitudine, id est iure adfinitatis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, III 6:1)
Nam se patrem suum audisse dicere L. Aemilium Paulum, nimis bonum imperatorem signis conlatis non decertare, nisi summa necessitudo aut summa occasio data esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, III 7:2)
contionem autem habere est verba facere ad populum sine ulla rogatione.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVI 4:2)
Pompei, sedente imperatore, decemviri vendent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 7:3)
mox triumphante Pompeio Strabone eum quoque puerum inter ceteros ante currum imperatoris sinu matris vectum esse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IV 4:3)
Ita ne 'leges' quidem proprie, sed 'plebisscita' appellantur quae tribunis plebis ferentibus sunt, quibus rogationibus ante patricii non tenebantur, donec Q. Hortensius dictator legem tulit, ut eo iure quod plebs statuisset omnes Quirites tenerentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION